Nehemiæ 4:5
Ne operias iniquitatem eorum, et peccatum eorum coram facie tua non deleatur, quia irriserunt ædificantes.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 51:1In finem. Intellectus David, + 51.1 In finem pro, etc. HIER., AUG. Dœg prodidit David, etc., usque ad Non est hic oratio pro malis, sed prophetia quid sit eis futurum. 1
Psalms 59:5Ostendisti populo tuo dura; potasti nos vino compunctionis. + 59.5 Ostendisti. AUG. Mutato enim homine in melius, etc., usque ad ferre adversa usque in finem. Dura. CASS. Id est, temporis miserias, quæ nobis per charitatem sunt delectabiles, et per infirmitatem carnis graves. Vino, id est, tribulatione, qua purgatur patiens, ut vulnus vino: Vino, spirituali, unde non vitia, sed compunctio. 1
Isaiah 43:25Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me, et peccatorum tuorum non recordabor. + 43.25 Ego sum. ID. Quasi diceret: Fecisti me laborare sub onere peccati tui; ideo jam non servum meum, non puerum voco, sed simpliciter appello Jacob et Isræl, ut ostendam et arguam peccatores.
Jeremiah 18:23Tu autem, Domine, scis omne consilium eorum adversum me in mortem: ne propitieris iniquitati eorum, et peccatum eorum a facie tua non deleatur: fiant corruentes in conspectu tuo; in tempore furoris tui abutere eis.] + 18.23 Ne propitieris iniquitati eorum, etc. Non est contrarium superiori sententiæ, etc., usque ad ne inultum peccatum illis fieret in exemplum.