Nehemiæ 4:9
Et oravimus Deum nostrum, et posuimus custodes super murum die ac nocte contra eos. + 4.9 Et oravimus. Hoc est unicum contra hostes Ecclesiæ refugium, oratio scilicet ad Deum, et industria doctorum, qui die nocteque in lege ejus meditantes, corda fidelium contra insidias diaboli et militum ejus prædicando, consolando, et exhortando præmuniant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
8Et congregati sunt omnes pariter ut venirent, et pugnarent contra Jerusalem, et molirentur insidias.
Cross References
Genesis 32:9Dixitque Jacob: Deus patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac: Domine qui dixisti mihi: Revertere in terram tuam, et in locum nativitatis tuæ, et benefaciam tibi:
2 Kings 19:14Itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu nuntiorum, et legisset eas, ascendit in domum Domini, et expandit eas coram Domino,
Job 5:12qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod cœperant; + 5.12 Qui dissipat cogitationes. IDEM. Cum reprobi cogitent mala, Deus aliquando ne contra bonos prævaleant, vires tollit, ut effectu careant operis, et apud Deum conscientia rei sint.
Psalms 50:15Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur. + 50.15 Docebo. Ibid. Quid restitutus persolvat; prius plorans, jam fit doctor. 1
Proverbs 22:12Oculi Domini custodiunt scientiam, et supplantantur verba iniqui.
Luke 6:11Ipsi autem repleti sunt insipientia, et colloquebantur ad invicem, quidnam facerent Jesu. + 6.11 Insipientia. Quia solo livore permoti sunt, non enim in culpa fuit vel hominis manum extendere, vel Jesum sanare. Magna insipientia erat de nece ejus tractare cujus beneficiis plurimum indigebant.