Numbers 1:33
quadraginta millia quingenti.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 48:5Duo ergo filii tui, qui nati sunt tibi in terra Ægypti antequam huc venirem ad te, mei erunt: Ephraim et Manasses, sicut Ruben et Simeon reputabuntur mihi. + 48.5 Duo igitur filii qui nati, etc. HIERON., Quæst in Gen. Patet quod septuaginta animæ ingressæ sunt in Ægyptum, etc., usque ad sed in tribus Ephraim et Manasse quasi appendices miscebuntur.
Numbers 2:19Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta millia quingenti.
Deuteronomy 33:17Quasi primogeniti tauri pulchritudo ejus, cornua rhinocerotis cornua illius: in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terræ. Hæ sunt multitudines Ephraim: et hæc millia Manasse.] + 33.17 Cornua. Joseph comparat cornibus rhinocerotis, significans Ephraim habiturum principatum inter decem tribus, in quibus regnavit Jeroboam de tribu Ephraim in tempore Roboam filii Salomonis. Cornua rhinocerotis. Cornua crucis significat, de quibus ait Habacuc: Ibi abscondita est fortitudo ejus Habac. 3.. Per infirmitatem namque carnis quasi aries illusorum spinis coronatur, his cornibus hæsit, sed passionis incomparabili fortitudine unicornis exstitit mortis victor, et ejus qui habebat mortis imperium, unde: Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus I Cor. 1. Ventilabit. Prædicatione crucis discernens paleas a frumento: verbum enim crucis pereuntibus stultitia. Gentes. Postula a me, et dabo tibi gentes, etc. Psal. 2. De hæreditate enim veri Joseph quæ est terra inclyta hæc omnia dicuntur, de cujus cultoribus ex utroque populo congregatis, sequitur: Hæ sunt multitudines Ephraim. Hæ duæ tribus ex Joseph, non in se, sed in parente benedicuntur. Filios significant utriusque populi, qui in Christo benedicuntur secundum illud: In semine tuo benedicentur omnes gentes Gen. 22.. Hos patriarcha Jacob Ephraim et Manassen cancellatis manibus in modum crucis benedicens, et primogenito minorem præferens, in fide crucis Christi benedicendos esse signavit, in minore ex gentibus fidelem populum in Christi gratia tempore minorem, sed fide majorem: ad quem Isrælitici populi gratia transivit, de cujus inæstimabili multitudine dicitur: Hæ sunt multitudines, etc., unde: Multi filii desertæ magis quam ejus quæ habet virum Isa. 54.. Manasses primogeniti honore privatus, et tamen benedictus, est Judaicus populus, qui ex majore sui parte pro infidelitate reprobatus, in reliquis tamen benedictionem consecutus, unde: Cæcitas contingit ex parte in Isræl, etc. Rom. 2.