Numbers 1:32
De filiis Joseph, filiorum Ephraim per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
31quinquaginta septem millia quadringenti.
33quadraginta millia quingenti.
Cross References
Genesis 30:24Et vocavit nomen ejus Joseph, dicens: Addat mihi Dominus filium alterum.
Genesis 39:1Igitur Joseph ductus est in Ægyptum, emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis, princeps exercitus, vir ægyptius, de manu Ismaëlitarum, a quibus perductus erat. + 39.1 Igitur Joseph ductus est in Ægyptum, etc. AUG. in Gen. Ad ordinem tendit Scriptura unde recesserat, ut illa narret quæ supra gesta sunt. Fuitque, etc. GREG., lib. VI Moral., c. 11 seq. Multi humana sapientia inflati, dum desideriis suis divina judicia contrarie aspiciunt, etc., usque ad ejusque pondera leviat, quæ volens portat.
Genesis 48:1His ita transactis, nuntiatum est Joseph quod ægrotaret pater suus: qui, assumptis duobus filiis Manasse et Ephraim, ire perrexit. + 48.1 His ita transactis assumptis duobus filiis Manasse et Ephraim. HIERON. Et tulit duos filios secum, Manassen et Ephraim. Ex hoc apparet quod supra diximus, quia Joseph ad id locorum duos tantum filios habuit, Ephraim et Manassen. Si autem post multos annos moriente Jacob duos tantum duxit ad benedictionem, illo utique tempore cum filii ejus generare nequiverant, parvuli atque lactentes, in ingressu patris et fratrum, nepotes ex his habere non potuit.
Genesis 49:22Filius accrescens Joseph, filius accrescens et decorus aspectu: filiæ discurrerunt super murum. + 49.22 Filius accrescens Joseph, etc. HIERON., ubi supra. Filius accrescens super fontem, etc., usque ad imperans quoque decem tribubus Isræl.
Numbers 26:35Filii autem Ephraim per cognationes suas fuerunt hi: Suthala, a quo familia Suthalaitarum: Becher, a quo familia Becheritarum: Thehen, a quo familia Thehenitarum.