Numbers 16:46
dixit Moyses ad Aaron: Tolle thuribulum, et hausto igne de altari, mitte incensum desuper, pergens cito ad populum, ut roges pro eis: jam enim egressa est ira a Domino, et plaga desævit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 9:24et ecce egressus ignis a Domino, devoravit holocaustum, et adipes qui erant super altare. Quod cum vidissent turbæ, laudaverunt Dominum, ruentes in facies suas.
Leviticus 16:11His rite celebratis, offeret vitulum, et rogans pro se, et pro domo sua, immolabit eum: + 16.11 Vitulum. Quando Christus pro Judaicæ plebis liberatione offertur, vitulus dicitur: quia legis justificationem observabat. Unde ait: Non veni legem solvere, sed adimplere Matth. 5.; qui factus est ex muliere, ut eos qui sub lege erant, redimeret Gal. 4.. Recte ergo dicitur vitulus, quasi mandatis legis subjugatus. ISICH. Sacrificium Christi esse quidem carnis per virtutem divinitatis, et in beneplacito Patris, et propitiationem pro peccatis nostris: et ad subministrationem spiritus peragi legislator manifestat.
Numbers 8:19tradidique eos dono Aaron et filiis ejus de medio populi, ut serviant mihi pro Israël in tabernaculo fœderis, et orent pro eis ne sit in populo plaga, si ausi fuerint accedere ad sanctuarium. + 8.19 Ut serviant. Videant ministri Domini quam necessarium sit eis officii sui jura custodire; nec terrenis lucris vel voluptatibus inhiare, quibus proprium est tabernaculo deservire, et pro populo orare, ne sit in eo plaga disperdens: alioquin et se et populum in perditionem præcipitant, et dicitur eis: Munus non suscipiam de manu vestra. Malach. 1..
Numbers 18:5Excubate in custodia sanctuarii, et in ministerio altaris: ne oriatur indignatio super filios Israël.
Deuteronomy 9:22In incendio quoque, et in tentatione, et in Sepulchris concupiscentiæ provocastis Dominum:
Psalms 106:29Et statuit procellam ejus in auram, et siluerunt fluctus ejus. 1