Numbers 11:22
numquid ovium et boum multitudo cædetur, ut possit sufficere ad cibum? vel omnes pisces maris in unum congregabuntur, ut eos satient?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 11:13Unde mihi carnes ut dem tantæ multitudini? flent contra me, dicentes: Da nobis carnes ut comedamus.
Matthew 15:33Et dicunt ei discipuli: Unde ergo nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam? + 15.33 In deserto panes. Panes prædicatores, desertum sese, id est, infecundos dicunt. Quasi dicat: Unde nobis tanta facundia ut possimus tam avidis auditoribus sufficere?
Mark 8:4Et responderunt ei discipuli sui: Unde illos quis poterit saturare panibus in solitudine?
Luke 1:34Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?
John 6:9Est puer unus hic qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces: sed hæc quid sunt inter tantos? + 6.9 Est puer unus. Hic puer est Moyses legislator, cujus lex neminem ad perfectum perduxit. Unus, quia vanitatem Ecclesiæ futuram præfigurabat. Hic, id est, in Veteri Testamento quod quamvis Novo clarescente jam vilescit, adhuc tamen omnino non recessit. Sed hæc, etc. Quasi dicat: Legis littera, vel corporei sensus quid prosunt ad multitudinem in te creditorum, qui spiritualia alimenta sunt petituri, quæ omnem litteram omnemque corporeum sensum superant?