The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 6 › John 6:9

John 6:9

Est puer unus hic qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces: sed hæc quid sunt inter tantos? + 6.9 Est puer unus. Hic puer est Moyses legislator, cujus lex neminem ad perfectum perduxit. Unus, quia vanitatem Ecclesiæ futuram præfigurabat. Hic, id est, in Veteri Testamento quod quamvis Novo clarescente jam vilescit, adhuc tamen omnino non recessit. Sed hæc, etc. Quasi dicat: Legis littera, vel corporei sensus quid prosunt ad multitudinem in te creditorum, qui spiritualia alimenta sunt petituri, quæ omnem litteram omnemque corporeum sensum superant?

Vulgata (Latina)

In The King James Version

There is a lad here, which hath five barley loaves, and two small fishes: but what are they among so many?

In Context

8Dicit ei unus ex discipulis ejus, Andreas, frater Simonis Petri:

10Dixit ergo Jesus: Facite homines discumbere. Erat autem fœnum multum in loco. Discumberunt ergo viri, numero quasi quinque millia. + 6.10 Facite homines. Magister veritatis prius in simplicitate litteræ quasi in infimis locis, et in simplicitate visibilis creaturæ auditores erudivit, ut sic in altitudinem contemplationis erigantur.

Read all of John 6

Cross References

Deuteronomy 8:8terram frumenti, hordei ac vinearum, in qua ficus, et malogranata, et oliveta nascuntur: terram olei ac mellis,

1 Kings 4:28Hordeum quoque, et paleas equorum et jumentorum, deferebant in locum ubi erat rex, juxta constitutum sibi. + 4.28 Hordeum, etc. Ne quid desit in domo regis, ordo prædicatorum scribendo et loquendo laborat, ut in mensa Domini abundet, unde nutrientur fideles.

2 Kings 7:1Dixit autem Eliseus: Audite verbum Domini: Hæc dicit Dominus: In tempore hoc cras modius similæ uno statere erit, et duo modii hordei statere uno, in porta Samariæ.

Matthew 14:17Responderunt ei: Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces. + 14.17 Quinque panes et duos pisces. Per quinque panes et duos pisces, totum Vetus Testamentum significatur. Per quinque panes, quinque libri Moysi, qui bene hordeacei, qui cibus est jumentorum, rudibus enim aspera et grossa danda. Animalis enim homo non percipit ea quæ sunt spiritus Dei I Cor. 1.. Intus tamen latet medulla suavissimi sensus. Per duos pisces, prophetæ et psalmi: unde et post resurrectionem ait: Quæ scripta sunt in lege et prophetis plurimis de me Luc. 24..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 6:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 6:8John 6John 6:10 →