Numbers 11:34
Vocatusque est ille locus, Sepulchra concupiscentiæ: ibi enim sepelierunt populum qui desideraverat. Egressi autem de Sepulchris concupiscentiæ, venerunt in Haseroth, et manserunt ibi. + 11.34 Sepulcra concupiscentiæ. ISID., in Num., tom. 5. Tertia decima mansio est in sepulcris concupiscentiæ, etc., usque ad intus plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia. Venerunt, etc. HIERON., epist. ad Fabiolam. Quarta decima mansio, etc., usque ad qui ait per prophetam: Nunquid qui cadit non adjiciat ut resurgat? Jer. 8. ISID. Quarta decima mansio, etc., usque ad ad veniam reduxerit eam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 33:16Sed et de solitudine Sinai egressi, venerunt ad sepulchra concupiscentiæ. + 33.16 Ad sepulcra concupiscentiæ, etc. HIERON. Tertia decima mansio sepulcra concupiscentiæ. Est autem sensus ille de Evangelio, quod Dominus Jesus baptizatus, statim a Spiritu deductus est in desertum, et tentabatur a diabolo Matth. 4.. Itaque Isræl post familiarem cum Deo sermonem, postquam juxta montem Sinai commoratus est, anno uno et diebus quatuor, mira dispositione castrorum egressus est in solitudinem Pharan, quæ interpretatur onager, vel feritas; ibique succumbit malæ bestiæ fastidiens cœlestem panem. ORIG. Profecti de Sina, veniunt ad sepulcra concupiscentiæ, ubi scilicet sepultæ sunt et obrutæ concupiscentiæ, et exstincta omnis cupiditas, ne ultra concupiscat caro adversus spiritum, mortificata scilicet morte Christi.
1 Corinthians 10:6Hæc autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt.