Numbers 33:16
Sed et de solitudine Sinai egressi, venerunt ad sepulchra concupiscentiæ. + 33.16 Ad sepulcra concupiscentiæ, etc. HIERON. Tertia decima mansio sepulcra concupiscentiæ. Est autem sensus ille de Evangelio, quod Dominus Jesus baptizatus, statim a Spiritu deductus est in desertum, et tentabatur a diabolo Matth. 4.. Itaque Isræl post familiarem cum Deo sermonem, postquam juxta montem Sinai commoratus est, anno uno et diebus quatuor, mira dispositione castrorum egressus est in solitudinem Pharan, quæ interpretatur onager, vel feritas; ibique succumbit malæ bestiæ fastidiens cœlestem panem. ORIG. Profecti de Sina, veniunt ad sepulcra concupiscentiæ, ubi scilicet sepultæ sunt et obrutæ concupiscentiæ, et exstincta omnis cupiditas, ne ultra concupiscat caro adversus spiritum, mortificata scilicet morte Christi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And they removed from the desert of Sinai, and pitched at Kibroth-hattaavah.
In Context
Cross References
Numbers 10:12profectique sunt filii Israël per turmas suas de deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan.
Numbers 11:4Vulgus quippe promiscuum, quod ascenderat cum eis, flagravit desiderio, sedens et flens, junctis sibi pariter filiis Israël, et ait: Quis dabit nobis ad vescendum carnes?
Deuteronomy 1:6Dominus Deus noster locutus est ad nos in Horeb, dicens: Sufficit vobis quod in hoc monte mansistis: + 1.6 Dominus Deus noster. In libro Numerorum de profectione filiorum Isræl de deserto Sinai narratur, sed præceptum Domini ad Moysen de eodem transitu non dicitur; sed de nube quæ tabernaculum tegebat, et quando proficiscendum erat recedebat: et ad locum figendorum castrorum præcedebat. Sic enim scriptum est: Anno secundo, mense secundo, vigesima die mensis, elevata est nubes de tabernaculo fœderis, et recubuit in solitudine Pharan Num. 10.. Sed manifestum est transitum illum Dei præcepto esse dispositum, licet ibi non sit commemoratum. Unde alibi in libro Numeri ad imperium Domini figebant tentoria, et ad imperium illius deponebant Num. 9.. Sufficit vobis, etc. Præcipitur Moysi ut recedat a monte in quo legem acceperat, quia doctor non semper debet instare contemplationi, sed aliquando descendat ut sui et proximorum curam gerat, unde, Sive mente excedimus Deo, sive sobrii sumus vobis.