Numbers 11:5
recordamur piscium quos comedebamus in Ægypto gratis: in mentem nobis veniunt cucumeres, et pepones, porrique, et cæpe, et allia. + 11.5 Pepones porrique. GREG., lib. XX Moral., cap. 19. Carnalium mentes pro amore sæculi, etc., usque ad ubi carnaliter gemant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
6Anima nostra arida est: nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi man.
Cross References
Psalms 17:14Et intonuit de cælo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam: grando et carbones ignis. + 17.14 Intonuit. CASS. Ad litteram, ut quando visum est tonitruum, Deo dicente: Clarificavi, et iterum clarificabo. Dedit vocem: ut non dixit: Hic est Filius meus dilectus in quo mihi complacui. 1
Philippians 3:19quorum finis interitus: quorum Deus venter est: et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt. + 3.19 Quorum deus venter est. Quasi in esca salus, ut deus sit venter, et gloriantur in pudendis circumcicis, quod est terrena sapere, et quidquid faciunt, pro ventre faciunt. Vel escas quæ ventris sunt, faciunt deum: dum eas justificare homines dicunt, et gloria eorum in talibus est, unde confundi et erubescere possunt, dum per temporalia se justificari dicunt. Itaque gloria eorum temporalis perducet eos ad confusionem æternam.