Numbers 12:14
Cui respondit Dominus: Si pater ejus spuisset in faciem illius, nonne debuerat saltem septem diebus rubore suffundi? separetur septem diebus extra castra, et postea revocabitur. + 12.14 Spuisset in faciem illius, nonne debuerat saltem, etc. Signum repudii est in faciem conspui. Unde proximus qui repudiat conjugium, discalciatus in faciem conspuitur. Hinc Isaias: Omnes gentes sicut gutta situlæ, et sicut sputum reputatæ sunt Isa. 40, secundum 70.. Ostenditur ergo quod etiam ille populus, sicut cæteræ gentes, quæ ut sputum reputantur, abjectus est. Si enim consideres priorem honorem, pontificalem ordinem, insignia sacerdotum, Levitica ministeria, majestatem templi, et eos cum cœlestibus in terris habere consortia, qui fuit ille honor, quæ gloria? Rom. 5. Nunc autem multo dedecore horrescunt sine templo, sine altari, sine sacrificio, sine propheta, sine sacerdotio, et sine cœlesti visitatione. Unde patet quod pater conspuens perfudit vultus eorum ignominia. Septem ergo diebus separantur extra castra, id est per septimam hujus mundi; in septimana autem dierum totius creaturæ visibilis videntur productæ esse substantiæ; tunc enim quæ non erant, facta sunt. In septimanam totius mundi quædam secreta et Deo soli cognita dispensatione quæ tunc producta sunt, explicantur: in hac septimana quia sequestrata est Maria non moventur castra filiorum Isræl, sed stant in uno conclusi, et nullus ex eis profectus est, donec mundaretur Maria a lepra sua. Septem diebus: et populus non est motus de loco illo. ORIG. Maria quidem interveniente Aaron pontifice septimo die curatur. Nos autem obtrectantes usque ad finem septimanæ mundi, id est usque ad resurrectionem permanebimus leprosi, nisi, dum pœnitendi tempus est, corrigamur conversi ad Jesum et per pœnitentiam supplicantes ei.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
13Clamavitque Moyses ad Dominum, dicens: Deus, obsecro, sana eam.
Cross References
Leviticus 13:45habebit vestimenta dissuta, caput nudum, os veste contectum, contaminatum ac sordidum se clamabit.
Numbers 5:2Præcipe filiis Israël, ut ejiciant de castris omnem leprosum, et qui semine fluit, pollutusque est super mortuo: + 5.2 Omnem leprosum. Leprosi sunt hæretici variis errorum maculis polluti, non habentes uniformem colorem doctrinæ vel fidei: nec abscondunt imperitiam, sed ostendunt. Nulla vero falsa doctrina est quæ non aliqua vera aliquando admisceat. Vera ergo falsis permista in aliqua disputatione vel narratione cujuslibet, tanquam in unius corporis colore apparentia, significant lepram, tanquam veris falsisque colorum locis, humana corpora variantem.
2 Chronicles 26:20Cumque respexisset eum Azarias pontifex, et omnes reliqui sacerdotes, viderunt lepram in fronte ejus, et festinato expulerunt eum. Sed et ipse perterritus, acceleravit egredi, eo quod sensisset illico plagam Domini.
Job 30:10Abominantur me, et longe fugiunt a me, et faciem meam conspuere non verentur. + 30.10 Abominantur me, et longe fugiunt a me. Longe ab Ecclesia fugiunt iniqui, etc., usque ad scit mala sua justitiæ judicis tribuere. Sequitur:
Matthew 26:67Tunc exspuerunt in faciem ejus, et colaphis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem ejus dederunt, + 26.67 Tunc exspuerunt. Sicut tunc consputus est salivis infidelium, ita nunc opprobriis exhonoratur falsorum fidelium, et colaphis, id est, blasphemiis eorumdem cæditur.