The Bible Software
bible.softwareMattheumMattheum 26 › Mattheum 26:67

Mattheum 26:67

Tunc exspuerunt in faciem ejus, et colaphis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem ejus dederunt, + 26.67 Tunc exspuerunt. Sicut tunc consputus est salivis infidelium, ita nunc opprobriis exhonoratur falsorum fidelium, et colaphis, id est, blasphemiis eorumdem cæditur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then did they spit in his face, and buffeted him; and others smote him with the palms of their hands,

In Context

66quid vobis videtur? At illi respondentes dixerunt: Reus est mortis.

68dicentes: Prophetiza nobis Christe, quis est qui te percussit? + 26.68 Prophetiza. Dicunt contumeliam ei qui se prophetam haberi voluit a populis. Velaverunt enim faciem ejus secundum Marcum, non ut eorum scelera non videat, sed ut a seipsis gratiam cognitionis ejus abscondant. Sicut velum fuit super faciem Moysi, quod usque hodie manet.

Read all of Mattheum 26

Cross References

Deuteronomy 25:9accedet mulier ad eum coram senioribus, et tollet calceamentum de pede ejus, spuetque in faciem illius, et dicet: Sic fiet homini, qui non ædificat domum fratris sui. + 25.9 Calceamentum. De quo dicitur: Catceati pedes in præparatione Evangelii pacis Ezech. 6.. Si ut nostram, sic curam proximi gerimus, utrumque pedem calceamento munimus; qui vero suam cogitans utilitatem proximorum negligit, quasi unius pedis calceamentum cum dedecore amittit. De pede, id est mercede prædicationis privatum ostendet. Doctorum enim pedes calceati sunt, quia exemplis præcedentium patrum muniti gressus prædicationis eorum imitati sunt. Utroque pede calceatus est, qui sibi et aliis prodest.

Job 30:9Nunc in eorum canticum versus sum, et factus sum eis in proverbium. + 30.9 Nunc in eorum canticum, etc. Ecclesiæ tempus exprimitur, quo publice a reprobis irridetur. Et factus sum eis proverbium. Pravis proverbium efficietur, quia cum bonos mori per tormenta conspiciunt, ab eis similitudinem maledictionis sumunt, dicentes: Sic veniat tibi sicut illi trucidato.

Isaiah 50:6Corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus; faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me.

Isaiah 53:3despectum, et novissimum virorum, virum dolorum, et scientem infirmitatem, et quasi absconditus vultus ejus et despectus, unde nec reputavimus eum.

Lamentations 3:30Jod Dabit percutienti se maxillam: saturabitur opprobriis.

Micah 5:1[Nunc vastaberis, filia latronis. Obsidionem posuerunt super nos: in virga percutient maxillam judicis Israël.]

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mattheum 26:67

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mattheum 26:66Mattheum 26Mattheum 26:68 →