The Bible Software
bible.softwareNumbersNumbers 12 › Numbers 12:7

Numbers 12:7

At non talis servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

My servant Moses is not so, who is faithful in all mine house.

In Context

6dixit ad eos: Audite sermones meos: si quis fuerit inter vos propheta Domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum. + 12.6 Si quis. ORIG., ubi supra. Audite quantum beneficii conferunt obtrectantes, etc., usque ad vel ad ipsum Deus non loquitur in ænigmate, sed in specie.

8ore enim ad os loquor ei: et palam, et non per ænigmata et figuras Dominum videt. Quare ergo non timuistis detrahere servo meo Moysi? + 12.8 Dominum. ID. Alia littera: Et gloriam Domini videt. Vidit Moyses gloriam Domini, quando transformatus est Dominus in monte, et aderat ei Moyses cum Elia, et colloquebatur Luc. 9.. Ideo recte addit: Quare igitur. ID. Quod ad eos dicitur, etc., usque ad sed pro magnitudine sensuum eum glorificemus.

Read all of Numbers 12

Cross References

Exodus 33:11Loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum. Cumque ille reverteretur in castra, minister ejus Josue filius Nun, puer, non recedebat de tabernaculo.

Joshua 1:1Et factum est post mortem Moysi servi Domini, ut loqueretur Dominus ad Josue filium Nun, ministrum Moysi, et diceret ei: + 1.1 Præfatio Hebraice JEHOSUA PROTHEMATA IN LIBRUM JOSUEHIERON., Div. Biblioth., tom. 8, col. 461. Tandem finito Pentateucho Moysi, velut grandi fœnore liberati, ad Jesum filium Nave manum mittimus, etc. ADAMANTIUS, hom. 1 in Josue. Donavit Deus nomen quod est super omne nomen Jesu Christo: hoc autem est Jesus. Ideo in nomine Jesu omne genu flectitur, cœlestium, terrestrium et infernorum. Et quia hoc est nomen super omne nomen, idcirco nullis retro generationibus nominatum est. In Genesi justos multos legimus, et nullus eorum nominatus est Jesus. In Exodo hoc primum invenio Exod. 17., etc., usque ad dum peccamus, et regnant in nobis vitia passionum, quamvis relictis idolis ab Ægypto exisse videamur, opprobrium tamen Ægypti non est ablatum a nobis. Si vero secundo fueris circumcisus, abscideris a te omne vitium, iræ, superbiæ, invidiæ, libidinis et hujusmodi, abstergentur opprobria Ægypti, et translatus in terram promissionis, cœlestem hæreditatem accipies per Jesum Christum Dominum nostrum.

Matthew 11:9Sed quid existis videre? prophetam? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam. + 11.9 Plusquam propheta. BEDA. Quia angelus non natura sed officio.

Acts 3:22Moyses quidem dixit: Quoniam prophetam suscitabit vobis Dominus Deus vester de fratribus vestris, tamquam me: ipsum audietis juxta omnia quæcumque locutus fuerit vobis. + 3.22 Moyses quidem. Exempla ponit, non de omnibus qui locuti sunt, vel quæ, sed de aliquibus duntaxat. Quoniam prophetam, etc. Filius Dei de populo Isræl carnem assumpsit, apparens in similitudine Moysi, ut sicut ille carnalem Isræl cæremoniis et sacris legibus instructum et purificatum in terram promissionis introduxit, ita et Jesus per gratiam Evangelii spiritualem Isræl ad cœlum duxit. Et sicut contemptores legis Moysi de terra promissionis ab inimicis sunt ejecti, sic qui doctrinam Evangelii despiciunt per ultores spiritus de cœtu sanctorum pellentur. De fratribus vestris. RAB. Josue de Ephraim, Jesum de Juda Deus suscitavit.

1 Corinthians 4:2Hic jam quæritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur. + 4.2 Hic jam quæritur. Ita de nobis æstimandum, sed hic inter vos quod non alibi. Jam in præsenti cum exspectandum esset, donec Deus judicet.

Hebrews 3:2qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut et Moyses in omni domo ejus. + 3.2 Qui fidelis. Incipit Christum comparare Moysi, sicut supra prophetis et angelis, ita ut sit præ Moyse fidelis, quia non suam, sed Patris gloriam quæsivit, nec ejus mandata abscondit. Qui Christus fidelis est Patri (sicut Moyses) in omni domo Judæorum et gentium.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Numbers 12:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Numbers 12:6Numbers 12Numbers 12:8 →