Numbers 12:8
ore enim ad os loquor ei: et palam, et non per ænigmata et figuras Dominum videt. Quare ergo non timuistis detrahere servo meo Moysi? + 12.8 Dominum. ID. Alia littera: Et gloriam Domini videt. Vidit Moyses gloriam Domini, quando transformatus est Dominus in monte, et aderat ei Moyses cum Elia, et colloquebatur Luc. 9.. Ideo recte addit: Quare igitur. ID. Quod ad eos dicitur, etc., usque ad sed pro magnitudine sensuum eum glorificemus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
7At non talis servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est:
Cross References
Exodus 19:19Et sonitus buccinæ paulatim crescebat in majus, et prolixius tendebatur: Moyses loquebatur, et Deus respondebat ei.
Exodus 24:10et viderunt Deum Israël: et sub pedibus ejus quasi opus lapidis sapphirini, et quasi cælum, cum serenum est. + 24.10 Sub pedibus. Deus non loco continetur, nec situ corporis membra ponit, sicut est nostri corporis sedere, et jacere, stare, et hujusmodi, quæ tantum corporis sunt. Deus autem spiritus est. Quod ergo se ostendit specie corporali, vel signis corporaliter expressis, non substantia ejus apparet, quæ est quod ipse est, sed assumptio formarum visibilium ejus omni potentiæ subjacet.
Exodus 33:19Respondit: Ego ostendam omne bonum tibi, et vocabo in nomine Domini coram te: et miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit. + 33.19 Ego ostendam. AUG., quæst. 154. Cum dixisset Moyses ad Dominum, etc., usque ad vocatur Dominus Christus in omnibus gentibus. Et vocabo. AUG., quæst. 154. Vocabo autem dixit, non vocabor, activum verbum pro passivo ponens, genere locutionis inusitato, in quo forte significare voluit seipsum hoc facere, id est, gratia sua fieri, ut vocetur Dominus in omnibus gentibus. Et miserebor, etc. AUG., ubi supra. Quod addidit, etc., usque ad sic Deus pronuntiavit misericordiam se esse facturum. AUG., lib. de Prædestinatione et Gratia, cap. 10. A Deo homines nullis præcedentibus meritis vocari, etc., usque ad si deserat qui vocavit. Non poteris, etc. AUG., quæst. 154. Post misericordiæ suæ commendationem, etc., usque ad huic vitæ moriendum est.
Exodus 34:5Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit Moyses cum eo, invocans nomen Domini.
Exodus 34:30Videntes autem Aaron et filii Israël cornutam Moysi faciem, timuerunt prope accedere. + 34.30 Videns autem Aaron, etc. ORIG., hom. 12 in Exod. Scriptum est quia vidit Aaron et omnes filii Isræl Moysen, etc., usque ad habent enim gloriam ea quæ loquitur, sed tegitur et occultatur, et omnis gloria ejus intrinsecus. ORIG. ibid. Illud quoque intuere quod in lege vultus Moysi glorificatur, licet velamine contegatur, etc., usque ad de servitute sæculi liberati libertatem scientiæ requiramus.
Numbers 14:14et habitatores terræ hujus, qui audierunt quod tu, Domine, in populo isto sis, et facie videaris ad faciem, et nubes tua protegat illos, et in columna nubis præcedas eos per diem, et in columna ignis per noctem: