Numbers 20:1
Veneruntque filii Israël et omnis multitudo in desertum Sin, mense primo, et mansit populus in Cades. Mortuaque est ibi Maria, et sepulta in eodem loco. + 20.1 Veneruntque filii, etc. ISID., in Num., tom. 5. Tricesima tertia mansio est in deserto Sin: hæc est Cades. Sin autem interpretatur sancta, per antiphrasin: sicut dicitur lucus cum minime luceat; vel bellum, cum sit horridum. In hac mansione Maria moritur et sepelitur, quæ significat prophetiam mortuam, sicut Moyses et Aaron legis et sacerdotii finem, qui non valent ad terram promissionis pervenire, nec populum de solitudine hujus mundi educere, quod facit solus Jesus, id est, Salvator Dei filius. Percutiens virga. AUG., quæst. 35. Quia de petra aqua educta est, etc., usque ad duo enim ligna sunt crux.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
2Cumque indigeret aqua populus, convenerunt adversum Moysen et Aaron:
Cross References
Genesis 14:7Reversique sunt, et venerunt ad fontem Misphat, ipsa est Cades: et percusserunt omnem regionem Amalecitarum, et Amorrhæum, qui habitabat in Asasonthamar. + 14.7 Percusseruntque. HIERON. Alia editio habet, etc., usque ad quia ibi populum Deus judicavit. Raphaim in Astaroch, etc. Nomina locorum et gentium significant carnaliter viventes, quos facile vitia vincunt.
Exodus 2:7Cui soror pueri: Vis, inquit, ut vadam, et vocem tibi mulierem hebræam, quæ nutrire possit infantulum?
Numbers 12:1Locutaque est Maria et Aaron contra Moysen propter uxorem ejus Æthiopissam, + 12.1 Locutaque est Maria, etc. ORIG., hom. 7 in Num. Maria, plebs Judaica; Moyses lex Domini est, etc., usque ad cum fiet unus grex et unus pastor Joan. 10.. ID. Quia detraxerunt Aaron et Maria Moysi, correpti sunt, etc., usque ad lepra enim consequitur detrectantes et cacologos. ID. Omnis etiam qui scripta Moysi male intelligit, et spiritalem legem carnaliter suscipit, detrahit ei, quia de verbis spiritus carnaliter sentit. Mystice, non solum Judæi hæretici, qui non recipiunt legem et prophetas, detrahunt Moysi. Qui impingunt etiam ei quod homicida fuit, quia Ægyptium interfecit, et alia multa etiam in alios prophetas blasphemo ore concinnant: ideo sunt in anima leprosi, et ejiciuntur ab ecclesia Dei. Vel, hæretici, qui detrahunt proximis. Æthiopissam. AUG., quæ est. 20. De uxore Moysi etc., usque ad sicut solent locorum et gentium nomina plerumque vetustate mutari.
Numbers 12:15Exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus: et populus non est motus de loco illo, donec revocata est Maria.
Numbers 13:26Reversique exploratores terræ post quadraginta dies, omni regione circuita, + 13.26 Exploratores terræ post quadraginta dies, etc. ISID., ibid. Exploratores qui ad terram uberem missi terruerunt populum, etc., usque ad et pepones vitiorum et libidinum corruptione marcentes.
Numbers 20:28Cumque Aaron spoliasset vestibus suis, induit eis Eleazarum filium ejus.