Numbers 13:4
Fecit Moyses quod Dominus imperaverat, de deserto Pharan mittens principes viros, quorum ista sunt nomina. + 13.4 Pharan. RAB. in Num. Notandum quod Pharan non est speciale nomen mansionis, etc., usque ad usque ad tricesimam secundam hæc continentur. Pharan interpretatur os visibile, in quo potest intelligi quod Verbum caro factum est; et invisibilis visibilis effectus. Et potest ex hoc significari, quod postquam finis et perfectio omnium, quæ erga illum populum gerenda erant, venit, tunc transiit, et venit ad eum quem Verbum carnem factum ante non credidit. Mitte viros qui, etc. RAB. Duodecim exploratores mittuntur ad sanctam terram, etc., usque ad et cinis ejus piacularis aspersio est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And these were their names: of the tribe of Reuben, Shammua the son of Zaccur.
In Context
5De tribu Ruben, Sammua filium Zechur.
Cross References
Genesis 35:22Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben, et dormivit cum Bala concubina patris sui: quod illum minime latuit. Erant autem filii Jacob duodecim. + 35.22 Abiit Ruben, etc. ISID. Allegorice. Hoc crimen non scriberetur, nisi futura populi perversitas pronuntiaretur: quamvis in illo esset flagitium, in Scripturis est prophetia futurorum, quia per Ruben primogenitus populus Isræl figuratur: qui thorum concubinæ polluit, id est legem Veteris Testamenti prævaricando maculavit. Quod autem concubina Vetus Testamentum significaverit, Paulus ostendit dicens, Gal. 4: Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et alterum de libera, etc. Erant autem, etc. AUG. Quæritur quomodo hoc verum sit, etc., usque ad quam ut per synecdochen accipiatur.
Numbers 14:36Igitur omnes viri, quos miserat Moyses ad contemplandam terram, et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem multitudinem, detrahentes terræ quod esset mala,
1 Chronicles 2:1Filii autem Israël: Ruben, Simeon, Levi, Juda, Issachar, et Zabulon, + 2.1 Achar qui. HIERON., Quæst. in Paral., tom. 3. Achar qui et Achan in Josue dicitur, id est coluber insidians, Achar turbatus, etc., usque ad id est, multitudine peccatorum exstincti sunt.
Revelation 7:5Ex tribu Juda duodecim millia signati: ex tribu Ruben duodecim millia signati: ex tribu Gad duodecim millia signati: + 7.5 Duodecim. Per duodecim habemus eos qui fide Trinitatis in quatuor mundi partibus sunt signati, et ut hos perfectos ostendamus, duodecim per quatuor multiplicamus, et fiunt quadraginta octo; ut vero ad Trinitatem hæc perfectio referatur, quadraginta octo multiplicamus, et sic fiunt centum sexaginta quatuor.