1 Chronicles 2:1
Filii autem Israël: Ruben, Simeon, Levi, Juda, Issachar, et Zabulon, + 2.1 Achar qui. HIERON., Quæst. in Paral., tom. 3. Achar qui et Achan in Josue dicitur, id est coluber insidians, Achar turbatus, etc., usque ad id est, multitudine peccatorum exstincti sunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
These are the sons of Israel; Reuben, Simeon, Levi, and Judah, Issachar, and Zebulun,
In Context
2Dan, Joseph, Benjamin, Nephthali, Gad, et Aser.
Cross References
Genesis 29:32Quæ conceptum genuit filium, vocavitque nomen ejus Ruben, dicens: Vidit Dominus humilitatem meam: nunc amabit me vir meus.
Genesis 32:28At ille: Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israël: quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines prævalebis? + 32.28 Nequaquam, inquit Jacob, appellabitur nomen tuum, sed, etc. HIERON. in Q. Hebr. Josephus in libro primo Antiquitatum, etc., usque ad nos magis Scripturæ, et angeli, vel Dei, qui Isræl ipsum vocavit, auctoritate ducimur, quam cujuslibet eloquentiæ sæcularis.
Genesis 35:22Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben, et dormivit cum Bala concubina patris sui: quod illum minime latuit. Erant autem filii Jacob duodecim. + 35.22 Abiit Ruben, etc. ISID. Allegorice. Hoc crimen non scriberetur, nisi futura populi perversitas pronuntiaretur: quamvis in illo esset flagitium, in Scripturis est prophetia futurorum, quia per Ruben primogenitus populus Isræl figuratur: qui thorum concubinæ polluit, id est legem Veteris Testamenti prævaricando maculavit. Quod autem concubina Vetus Testamentum significaverit, Paulus ostendit dicens, Gal. 4: Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et alterum de libera, etc. Erant autem, etc. AUG. Quæritur quomodo hoc verum sit, etc., usque ad quam ut per synecdochen accipiatur.
Genesis 49:2[Congregamini, et audite, filii Jacob, audite Israël patrem vestrum:
Exodus 1:2Ruben, Simeon, Levi, Judas,
Numbers 13:4Fecit Moyses quod Dominus imperaverat, de deserto Pharan mittens principes viros, quorum ista sunt nomina. + 13.4 Pharan. RAB. in Num. Notandum quod Pharan non est speciale nomen mansionis, etc., usque ad usque ad tricesimam secundam hæc continentur. Pharan interpretatur os visibile, in quo potest intelligi quod Verbum caro factum est; et invisibilis visibilis effectus. Et potest ex hoc significari, quod postquam finis et perfectio omnium, quæ erga illum populum gerenda erant, venit, tunc transiit, et venit ad eum quem Verbum carnem factum ante non credidit. Mitte viros qui, etc. RAB. Duodecim exploratores mittuntur ad sanctam terram, etc., usque ad et cinis ejus piacularis aspersio est.