The Bible Software
bible.softwareNumbersNumbers 15 › Numbers 15:5

Numbers 15:5

et vinum ad liba fundenda ejusdem mensuræ dabit in holocaustum sive in victimam. Per agnos singulos

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the fourth part of an hin of wine for a drink offering shalt thou prepare with the burnt offering or sacrifice, for one lamb.

In Context

4offeret quicumque immolaverit victimam, sacrificium similæ, decimam partem ephi, conspersæ oleo, quod mensuram habebit quartam partem hin: + 15.4 Sacrificium, etc. Fidem incarnationis Christi, quæ in lege plenissime commendatur, vel observantiam Decalogi. RAB., in Num. Lex præcipit in privatis publicisque sacrificiis, etc., usque ad quia sexta pars est congii. ID. Jubetur ergo per singulas species animalium, etc., usque ad omnis stultitia et versutia Deo abominabilis est.

6et arietes erit sacrificium similæ duarum decimarum, quæ conspersa sit oleo tertiæ partis hin: + 15.6 Et arietes. ID. In oblatione arietis duæ decimæ similæ offeruntur; olei et vini, tertia pars hin. Quia aries rectorum ordinem signat, bene cum duabus decimis offertur, cum quilibet Decalogum legis intellectu et operatione tenens, rectoris officio delegatur: olei vero atque vini tertia pars hin exhibetur, quando ab eo charitas et misericordia, et gratia spiritualis doctrinæ circa subjectos impenditur.

Read all of Numbers 15

Cross References

Exodus 29:40decimam partem similæ conspersæ oleo tuso, quod habeat mensuram quartam partem hin, et vinum ad libandum ejusdem mensuræ in agno uno.

Numbers 28:7Et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini.

Judges 9:13Quæ respondit eis: Numquid possum deserere vinum meum, quod lætificat Deum et homines, et inter ligna cetera promoveri?

Ezra 7:17libere accipe, et studiose eme de hac pecunia vitulos, arietes, agnos, et sacrificia, et libamina eorum, et offer ea super altare templi Dei vestri, quod est in Jerusalem.

Song of Solomon 1:4Sponsa Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis. + 1.4 Nigra sum. Postquam Ecclesia in cellaria est perducta, per cognitionem scilicet et per spem futurorum bonorum, postquam eum recto corde diligere, et in ejus gratia gaudere didicit, restat ostendere, quod pro amore illius et pro acquisitione bonorum, quæ gustavit, certamen subeat, et quid afflictionis toleret. Nigra. Quasi dicat: promittitis vos mecum ituras, et potest vos tribulatio deterrere quam patior: sed ne afflictio, nec infamia vos deterreant, quia hæc virtutum formositatem conferent, et post amorem restat patientia ad experimentum amoris. Nigra. Rursus adolescentulis sponsa respondet, et agitur de manifesta tentatione. Nigra. Vilis quidem in oculis persequentium appareo, sed ante Deum veritatis confessione gloriosa refulgeo. Sicut tabernacula Cedar. Hic sicut ponitur non pro veritate, sed pro æstimatione insipientium, qui eam putant vitiorum, vel dæmonum mansionem; sicut pelles Salomonis hic ponitur pro veritate. Cedar Ismælis filius fuit, cujus manus contra omnes, et manus omnium contra eum, nullum inter homines habens locum, sed in tabernaculis pro nequitia, et ira semper habitans. Sic et justi pro meritis suis creduntur expelli et affligi, et quasi hostes omnium judicantur: unde dicitur, Eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum Matth. 10.. Sicut pedes. Ecclesia in se carnalia mortificans desideria, et decorata virtutibus, vero pacifico dignum fit habitaculum. Ideo caro Dominici hominis vocatur pellis, quia sicut tentorium super aliquem tenditur ne a sole uratur, ita caro Christi in cruce extensa fuit nobis obumbratio vitiorum.

Matthew 26:28Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Numbers 15:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Numbers 15:4Numbers 15Numbers 15:6 →