Numbers 15:8
Quando vero de bobus feceris holocaustum aut hostiam, ut impleas votum vel pacificas victimas, + 15.8 Quando vero de bobus feceris holocaustum, etc. ID. In bovis oblatione tres decimæ similæ et medietas hin in oleo vel vino, etc., usque ad in cœlesti beatitudine per Dei gratiam in se perficiendum sperent. Cum veneritis in terram, etc. RAB. Cum quilibet præsentem Ecclesiam per fidem intrat, etc., usque ad a quo speratur perfectionis supplementum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
7et vinum ad libamentum tertiæ partis ejusdem mensuræ offeret in odorem suavitatis Domino.
9dabis per singulos boves similæ tres decimas conspersæ oleo, quod habeat medium mensuræ hin:
Cross References
Leviticus 1:3si holocaustum fuerit ejus oblatio, ac de armento: masculum immaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii, ad placandum sibi Dominum: + 1.3 De armento, etc. ISID. Primum sacrificium est vitulus, id est Christus, de armento, id est de patriarcharum stirpe progenitus, qui aratro suæ crucis terram carnis nostræ perdomuit, et Spiritus sancti semen virtutum fruge ditavit. ORIG., ut supra. Vitulus superbus, caro nostra, etc., usque ad oleum autem charitatis et pacis et aliarum virtutum non habuerunt. Ad placandum, etc. Juxta LXX autem hoc acceptum dicit offerenti, scilicet si enim acceptum nobis vere sit, et cor nostrum recte judicans, nullique adhærens passioni, munus ad suscipiendum dignum probaverit: tunc orare in conspectu Domini, id est remissionem possumus obtinere. Unde coram ipso suadebimus corda nostra, quia si reprehenderit nos cor nostrum, scimus quia major est Deus corde nostro, et cognoscit omnia, etc.
Leviticus 7:11Hæc est lex hostiæ pacificorum quæ offertur Domino.