Numbers 16:10
idcirco ad se fecit accedere te et omnes fratres tuos filios Levi, ut vobis etiam sacerdotium vindicetis,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
11et omnis globus tuus stet contra Dominum? quid est enim Aaron ut murmuretis contra eum?
Cross References
Numbers 3:6Applica tribum Levi, et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei, et excubent, + 3.6 Applica tribum. AUG., quæst. 4 in Num. Accipe tribum Levi, etc., usque ad in aliis circumquaque castris filiorum Isræl.
Numbers 18:7Tu autem et filii tui custodite sacerdotium vestrum: et omnia quæ ad cultum altaris pertinent, et intra velum sunt, per sacerdotes administrabuntur: si quis externus accesserit, occidetur. + 18.7 Tu autem et filii. ID., hom. 16. Alia littera, etc., usque ad quæ si bene excolamus fructum vitæ afferent nobis. Tu autem et filii tui. Allegorice. Perfectiores scilicet in Ecclesia, sancti doctores, quorum officium est sacramenta divina manibus contrectare, vasa sancta, id est Scripturæ mystica verba ventilare et ad intellectum perducere II Par. 26.. Cætera autem turba meditetur diligenter quæ capere potest, et quæ magistrorum discretio jubet. Si quis externus, etc. Non de tribu Levi. Ozias enim de tribu Juda, quia usurpavit sacerdotium, lepra percussus est.
Matthew 20:21Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo. + 20.21 Dic ut, etc. Bonum desiderium, sed inconsiderata petitio. Et ideo non voluntas, non propositum culpatur, sed ignorantia: et si impetrare non debet simplicitas, non meretur confundi.
Romans 12:10caritate fraternitatis invicem diligentes: honore invicem prævenientes:
3 John 1:9Scripsissem forsitan ecclesiæ: sed is qui amat primatum gerere in eis, Diotrephes, non recipit nos: + 1.9 Scripsissem forsitan, etc. Perseverare debes in eleemosyna, quia utilitatem tantam in ea intelligo, quod non solum tibi, sed etiam toti Ecclesiæ scripsissem de commendatione eleemosynæ, sed hac necessitate dimisi, quia Diotrephes non curat nostram auctoritatem. Diotrephes hæresiarcha illius temporis nova docendo principatum sibi usurpabat. Diotrephes interpretatur speciose insulsus, sive decor insaniens, ut perfidiam cordis etiam nomine signet. Ecclesiæ. Illi Ecclesiæ, quæ forsitan, id est dubitative est Ecclesia, et ut per observationem eleemosynæ mereretur perfecta fieri Ecclesia, scripsissem.