The Bible Software
bible.softwareNumbersNumbers 16 › Numbers 16:49

Numbers 16:49

Fuerunt autem qui percussi sunt, quatuordecim millia hominum, et septingenti, absque his qui perierant in seditione Core.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Now they that died in the plague were fourteen thousand and seven hundred, beside them that died about the matter of Korah.

In Context

48et stans inter mortuos ac viventes, pro populo deprecatus est, et plaga cessavit. + 16.48 Et stans inter. GREG. Aaron, ut iram Dei placaret, thuribulum sumpsit atque inter viventes et mortuos stetit, quia sacerdotis est negotium Deo orationem fundere, et pro justis ne cadant et pro peccatoribus ut resurgant, unde: Intret oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo Psal. 87.. ISID. Aaron thuribulum accipiens occurrit quassationi, et stans in medio vivorum et mortuorum, lethalem plagam objectu suo quasi quidam murus excludit. Iste sacerdos Christus qui ruinam mortis in mundo aspiciens occurrit a summo cœlo, venitque obvius quasi gigas ad currendam viam, stetitque inter vivos et mortuos, quia natus et mortuus est, sicque thuribulum passionis accipiens, et in odorem suavitatis prætendens, suspendit ignis æterni perniciem, et inimicam pertulit mortem. Et plaga cessavit. ORIG. Alia littera, etc., usque ad luteus enim et terrenus sensus non capit mysteria. Dicitur etiam corpus nostrum vas fictile vel littera legis, in eo quod Apostolus ait: Habentes thesaurum istum in vasis fictilibus II Cor. 4.: quia in corpore positis thesaurum gratiæ per Spiritum sanctum Dominus largitur; et in sermonibus legis qui contemnuntur, quia nulla arte grammatica expositi videntur, reconditus sit thesaurus sapientiæ et scientiæ Dei.

50Reversusque est Aaron ad Moysen ad ostium tabernaculi fœderis postquam quievit interitus.

Read all of Numbers 16

Cross References

Numbers 16:32et aperiens os suum, devoravit illos cum tabernaculis suis et universa substantia eorum,

1 Chronicles 21:14Misit ergo Dominus pestilentiam in Israël: et ceciderunt de Israël septuaginta millia virorum.

Hebrews 10:28Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur: + 10.28 Duobus vel tribus testibus. Convictus. Quid ergo illi contra quos perhibent testimonium angeli, et sancti, et propria conscientia?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Numbers 16:49

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Numbers 16:48Numbers 16Numbers 16:50 →