Numbers 16:48
et stans inter mortuos ac viventes, pro populo deprecatus est, et plaga cessavit. + 16.48 Et stans inter. GREG. Aaron, ut iram Dei placaret, thuribulum sumpsit atque inter viventes et mortuos stetit, quia sacerdotis est negotium Deo orationem fundere, et pro justis ne cadant et pro peccatoribus ut resurgant, unde: Intret oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo Psal. 87.. ISID. Aaron thuribulum accipiens occurrit quassationi, et stans in medio vivorum et mortuorum, lethalem plagam objectu suo quasi quidam murus excludit. Iste sacerdos Christus qui ruinam mortis in mundo aspiciens occurrit a summo cœlo, venitque obvius quasi gigas ad currendam viam, stetitque inter vivos et mortuos, quia natus et mortuus est, sicque thuribulum passionis accipiens, et in odorem suavitatis prætendens, suspendit ignis æterni perniciem, et inimicam pertulit mortem. Et plaga cessavit. ORIG. Alia littera, etc., usque ad luteus enim et terrenus sensus non capit mysteria. Dicitur etiam corpus nostrum vas fictile vel littera legis, in eo quod Apostolus ait: Habentes thesaurum istum in vasis fictilibus II Cor. 4.: quia in corpore positis thesaurum gratiæ per Spiritum sanctum Dominus largitur; et in sermonibus legis qui contemnuntur, quia nulla arte grammatica expositi videntur, reconditus sit thesaurus sapientiæ et scientiæ Dei.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he stood between the dead and the living; and the plague was stayed.
In Context
Cross References
Numbers 16:18Quod cum fecissent, stantibus Moyses et Aaron,
Numbers 25:8ingressus est post virum Israëlitem in lupanar, et perfodit ambos simul, virum scilicet et mulierem in locis genitalibus. Cessavitque plaga a filiis Israël:
2 Samuel 24:25et ædificavit ibi David altare Domino, et obtulit holocausta et pacifica: et propitiatus est Dominus terræ, et cohibita est plaga ab Israël. + 24.25 Et obtulit holocausta. Hinc in Paralipomenis tabernaculum quod fecerat Moyses in deserto et altare holocaustorum ea tempestate erat in excelso Gabaon, et non prævaluit David ire ad altare, ut obsecraret Dominum. Nimio enim timore fuerat perterritus, videns gladium angeli Domini. Dixitque David: Hæc est domus Dei, etc. In hoc loco secundum Hebræos voluit Abraham offerre filium cum aries subito apparuit: quem assumens obtulit pro filio.
Psalms 106:30Et lætati sunt quia siluerunt; et deduxit eos in portum voluntatis eorum. 1
1 Thessalonians 1:10et exspectare Filium ejus de cælis (quem suscitavit a mortuis) Jesum, qui eripuit nos ab ira ventura.
Hebrews 7:24hic autem eo quod maneat in æternum, sempiternum habet sacerdotium. + 7.24 Hic autem, etc. Sicut Christus per manet, ita et lex quam attulit, in qua vera remissio peccatorum, et perpetua gratia, quod quia vetus lex non potuit, exclusa est. Quod autem permaneat in æternum ostendit ex pontifice, qui unus est, quod non esset, nisi esset immortalis, sicut in lege fuerunt multi, quia mortales.