Numbers 18:2
Sed et fratres tuos de tribu Levi, et sceptrum patris tui sume tecum, præstoque sint, et ministrent tibi: tu autem et filii tui ministrabitis in tabernaculo testimonii. + 18.2 Jure perpetuo. Quomodo potest æternum esse quod visibile est? Quæ enim videntur temporalia sunt I Cor. 5., primitiæ autem quæ offeruntur Aaron, visibiles sunt; circumcisionem quoque et azyma et pascha visibile, necesse est æternum non esse, sed temporale. Invisibilis ergo circumcisio, quæ in occulto est, æterna est, et azyma sinceritatis et veritatis Rom. 2.. Sic et hæc ei, qui non in manifesto, sed in occulto Judæus, qui spiritu, non littera legem custodit, secundum interiorem hominem legitima æterna dicuntur II Cor. 4..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 29:34Concepitque tertio, et genuit alium filium: dixitque: Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus: eo quod pepererim ei tres filios: et idcirco appellavit nomen ejus Levi.
Numbers 3:9Dabisque dono Levitas
Numbers 8:19tradidique eos dono Aaron et filiis ejus de medio populi, ut serviant mihi pro Israël in tabernaculo fœderis, et orent pro eis ne sit in populo plaga, si ausi fuerint accedere ad sanctuarium. + 8.19 Ut serviant. Videant ministri Domini quam necessarium sit eis officii sui jura custodire; nec terrenis lucris vel voluptatibus inhiare, quibus proprium est tabernaculo deservire, et pro populo orare, ne sit in eo plaga disperdens: alioquin et se et populum in perditionem præcipitant, et dicitur eis: Munus non suscipiam de manu vestra. Malach. 1..
Numbers 16:40ut haberent postea filii Israël, quibus commonerentur ne quis accedat alienigena, et qui non est de semine Aaron ad offerendum incensum Domino, ne patiatur sicut passus est Core, et omnis congregatio ejus, loquente Domino ad Moysen. + 16.40 Sicut passus est. ID. Posteris quoque datur exemplum, ne quis præsumptione superbi spiritus non sibi a Deo datum munus pontificatus invaderet; sed illi cedat quem non ambitio humana, non favor corruptus, nec largitio damnanda asciverit.
Numbers 18:4Sint autem tecum, et excubent in custodiis tabernaculi, et in omnibus cæremoniis ejus. Alienigena non miscebitur vobis.
2 Chronicles 30:16steteruntque in ordine suo juxta dispositionem et legem Moysi hominis Dei: sacerdotes vero suscipiebant effundendum sanguinem de manibus Levitarum,