Numbers 18:17
Primogenitum autem bovis, et ovis, et capræ, non facies redimi, quia sanctificata sunt Domino. Sanguinem tantum eorum fundes super altare, et adipes adolebis in suavissimum odorem Domino.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
18Carnes vero in usum tuum cedent, sicut pectusculum consecratum, et armus dexter: tua erunt.
Cross References
Leviticus 3:2Ponetque manum super caput victimæ suæ, quæ immolabitur in introitu tabernaculi testimonii, fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per altaris circuitum.
Deuteronomy 15:19De primogenitis, quæ nascuntur in armentis, et in ovibus tuis, quidquid est sexus masculini, sanctificabis Domino Deo tuo. Non operaberis in primogenito bovis, et non tondebis primogenita ovium. + 15.19 De primogenitis. AUG., quæst. 23. Primogenita dicit, etc., usque ad quia solus de substantia Patris, et æqualis et coæternus. Sanctificabis Domino Deo tuo. Non tibi, sed omnium largitori: Quia omne datum optimum desursum est Jac. 1.. Quod autem leve in nostra cogitatione, vel maculosum in nostra conversatione, vel claudum in operum progressione, vel cæcum ignorantia mentis aut aliqua parte deforme vel debile, non debemus Deo immolare, id est, imputare, sed nobis. Non operaberis. GREG., lib. VIII Moral., cap. 34. In primogenito bovis arare, etc., usque ad deceptus animus non deprehendat quæ in eis sunt mala.