Leviticus 3:2
Ponetque manum super caput victimæ suæ, quæ immolabitur in introitu tabernaculi testimonii, fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per altaris circuitum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 29:15Unum quoque arietem sumes, super cujus caput ponent Aaron et filii ejus manus.
Leviticus 1:4ponetque manum super caput hostiæ, et acceptabilis erit, atque in expiationem ejus proficiens. + 1.4 Ponetque, etc. Quod nos hostiam dicimus, Græce dicitur, in quo intelligibile holocaustum significatur. Spiritualiter enim fructificat, qui per spiritualem conversationem efficitur holocaustum: propter quod qui offert, manum in caput hostiæ ponit, quod significat initium prædictæ conversationis, quam qui offert, ipse sibi causa promissionis est. Sponte enim offert, quia donum est, et omne donum voluntarium est. Si enim promissionem suam trangressus fuerit, seipsum accusat, cum pœnas luerit. Sic autem acceptabilis erit, et ad expiationem suam proficiens, cum positione manus manifestaverit, quia sponte non necessitate obtulerit.
Leviticus 1:11immolabitque ad latus altaris, quod respicit ad aquilonem, coram Domino: sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum: + 1.11 Ad latus, id est Gentilitatem altare respicit, quia pro gentibus celebrata est passio Christi. Nos vero ad aquilonarem partem altaris sacrificium offerimus, dum memoriter passionem Christi pro gentibus factam credimus.
Leviticus 16:21et posita utraque manu super caput ejus, confiteatur omnes iniquitates filiorum Israël, et universa delicta atque peccata eorum: quæ imprecans capiti ejus, emittet illum per hominem paratum, in desertum. + 16.21 Et posita utraque manu, etc. Manus impositio benedictionem ministrat in sacrificio, aut remissionem peccatorum, aut Spiritum sanctum; quæ esse non possunt in eo super quem cadit fors diaboli. Multæ quoque circumstantiæ sunt quæ illi sententiæ contradicunt. Et posita. Ut ostendatur quia verbum Dei impassibile, immortale, in carne pro nobis sufficiens sacrificium suscepit: huic recte omnia peccata imponuntur, quia peccata nostra pertulit in corpore suo. LXX: Imponet ea super caput hædi vivi. In quo significatur spinea corona capiti ejus impressa, in spinis enim significantur peccata. Per hominem, etc. Christum qui est omnia, sui sacrificii sacerdos, sacrificium, cultus, et altare. Paratus secundum illud: Ego autem non contradico, vetrorsum non abii: corpus meum dedi percutientibus, etc. Isai. 50.. Christus ergo seipsum per hædum vivum immolans, ipse se per hominem paratum, id est propriam virtutem, mittit hircum viventem in solitudinem, immortalem scilicet, impassibilemque divinitatem ad invia nobis loca, et omni malitia deserta. Unde: Sciens Jesus quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit Joan. 13.. ORIG. in homil. super Leviticum hircum qui Domino immolatur, dicit significare eos qui ad fortem Domini destinantur, sicut Lazarus ille, qui in sinum Abrahæ deportatur angelis Luc. 16.. Hircum vero qui dimittitur in eremum, reprobos significare, vel Judaicum populum, qui a facie Domini pro peccatis suis abjiciuntur, sicut dives purpuratus in inferno sepultus. Hominem vero paratum, Christum vel angelos ejus, unde recipit unusquisque quod meretur.
Leviticus 17:4et non obtulerit ad ostium tabernaculi oblationem Domino, sanguinis reus erit: quasi si sanguinem fuderit, sic peribit de medio populi sui.
Isaiah 53:6Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit: et posuit Dominus in eo iniquitatem omnium nostrum.