The Bible Software
bible.softwareNumbersNumbers 18 › Numbers 18:1

Numbers 18:1

Dixitque Dominus ad Aaron: Tu, et filii tui, et domus patris tui tecum, portabitis iniquitatem sanctuarii: et tu et filii tui simul sustinebitis peccata sacerdotii vestri. + 18.1 RAB., in Num., tom. 2. Tu et Filii, etc. Alia littera, etc., usque ad et pertinere dicit ad sacerdotem. ORIG. hom. 10 in Num. Alia littera, etc., usque ad remissionem peccatorum significari. ID. Jesus pontifex noster, etc., usque ad scit nos Deus idoneos non esse martyrio. ID. Quærendum est quomodo aliqui sancti dicantur, etc., usque ad sanctus enim est, qui peccatum suum per pontificem curat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the LORD said unto Aaron, Thou and thy sons and thy father’s house with thee shall bear the iniquity of the sanctuary: and thou and thy sons with thee shall bear the iniquity of your priesthood.

In Context

2Sed et fratres tuos de tribu Levi, et sceptrum patris tui sume tecum, præstoque sint, et ministrent tibi: tu autem et filii tui ministrabitis in tabernaculo testimonii. + 18.2 Jure perpetuo. Quomodo potest æternum esse quod visibile est? Quæ enim videntur temporalia sunt I Cor. 5., primitiæ autem quæ offeruntur Aaron, visibiles sunt; circumcisionem quoque et azyma et pascha visibile, necesse est æternum non esse, sed temporale. Invisibilis ergo circumcisio, quæ in occulto est, æterna est, et azyma sinceritatis et veritatis Rom. 2.. Sic et hæc ei, qui non in manifesto, sed in occulto Judæus, qui spiritu, non littera legem custodit, secundum interiorem hominem legitima æterna dicuntur II Cor. 4..

Read all of Numbers 18

Cross References

Exodus 28:38imminens fronti pontificis. Portabitque Aaron iniquitates eorum, quæ obtulerunt et sanctificaverunt filii Israël, in cunctis muneribus et donariis suis. Erit autem lamina semper in fronte ejus, ut placatus sit eis Dominus. + 28.38 Portabitque Aaron. Portat scilicet sacerdos iniquitates in muneribus et donariis quæ obtulerunt Domino, et sanctificaverunt filii Isræl: cum pro fructibus dignæ pœnitentiæ, id est eleemosynis, cæterisque operibus justitiæ, quæ faciunt pœnitentes, a reatu scelerum absolvit. Hæc quidem ita gerenda institutio divina in habitu pontificis figuravit et verbis manifeste docuit. Proh dolor! autem, quidam donaria accipiunt, imo exigunt, et iniquitates populi non asportant nec castigant, cum ob hoc solum debeant sumere carnalia, quia ministrant spiritualia. Sed quia pro subditis potest efficaciter laborare, prædicare, et Domino supplicare cujus animus divini nominis memoria semper est præditus, apte subjungitur: Erit autem lamina semper in fronte ejus, etc. Erit autem lamina, etc. BED., ubi supra, cap. 8. Si lamina nomine Dei scripta semper fuerit in fronte Aaron, etc., usque ad promereri festinant.

Numbers 14:34juxta numerum quadraginta dierum, quibus considerastis terram: annus pro die imputabitur. Et quadraginta annis recipietis iniquitates vestras, et scietis ultionem meam: + 14.34 Annus pro die. ID. Quasi pro die per annum, etc., usque ad nisi cui Pater omne judicium tradidit Joan. 5.. ID. Neget quis fortasse bonitati Dei convenire, etc., usque ad sed ultra non sinit animam peccato vulnerari. ID. Aliud adjiciam, etc., usque ad ut multo magis confidamus quod advocatus noster Jesus veniam nobis impetrabit a Patre.

Numbers 17:7Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii,

Numbers 18:22ut non accedant ultra filii Israël ad tabernaculum, nec committant peccatum mortiferum,

Isaiah 53:11Pro eo quod laboravit anima ejus, videbit et saturabitur. In scientia sua justificabit ipse justus servus meus multos, et iniquitates eorum ipse portabit. + 53.11 Saturabitur. Fide gentium, unde esuriens et sitiens supra puteum Jacob emptis cibis uti noluit, quia jam Samaritanæ et eorum qui de civitate ad eum exibant, fide satiatus erat.

Acts 20:26Quapropter contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Numbers 18:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Numbers 18Numbers 18:2 →