Numbers 18:5
Excubate in custodia sanctuarii, et in ministerio altaris: ne oriatur indignatio super filios Israël.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 30:7Et adolebit incensum super eo Aaron, suave fragrans, mane. Quando componet lucernas, incendet illud: + 30.7 Et adolebit incensum, etc. ID., ibid., cap. 12. Incensum vel thymiama, etc., usque ad gratias reddamus. ID. Et adolebit incensum, etc. Mane orto sole clare omnia, etc., usque ad in caliginoso loco. Mane quando componet. ID., ibid. Mane Aaron incensum, etc., usque ad et precibus vacare delectantur.
Leviticus 24:3extra velum testimonii in tabernaculo fœderis. Ponetque eas Aaron a vespere usque ad mane coram Domino, cultu rituque perpetuo in generationibus vestris. + 24.3 Usque in mane, futuri sæculi: scilicet tunc enim non erit tempus orandi, vel eleemosynam dandi, unde: Ne dicas amico tuo, Vade et revertere, et cras tibi dabo: nescitis enim quid pariat superventura dies Prov. 3, 27..
Numbers 4:18Nolite perdere populum Caath de medio Levitarum: + 4.18 Nolite perdere. ORIG. Nolite exterminare plebem Caath, etc. Intellige prius collocationem tabernaculi, etc., usque ad humeri autem opera significant.
Numbers 8:19tradidique eos dono Aaron et filiis ejus de medio populi, ut serviant mihi pro Israël in tabernaculo fœderis, et orent pro eis ne sit in populo plaga, si ausi fuerint accedere ad sanctuarium. + 8.19 Ut serviant. Videant ministri Domini quam necessarium sit eis officii sui jura custodire; nec terrenis lucris vel voluptatibus inhiare, quibus proprium est tabernaculo deservire, et pro populo orare, ne sit in eo plaga disperdens: alioquin et se et populum in perditionem præcipitant, et dicitur eis: Munus non suscipiam de manu vestra. Malach. 1..
1 Chronicles 9:19Sellum vero filius Core filii Abiasaph, filii Core, cum fratribus suis, et domo patris sui, hi sunt Coritæ super opera ministerii, custodes vestibulorum tabernaculi: et familiæ eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum. + 9.19 Sellum vero filius Core. Prior Cora per Aleph scribitur, et sonat Cora, secundus per He, et sonat Core. Cora clamans, Core calvus interpretatur. Hic est qui in Numeris seditionem movit contra Moysen Num. 16.. Custodes vestibulorum. HIERON. Quia custodiebant exterius ostium tabernaculi. Patres vero eorum qui subter scribuntur et qui in Psalterio titulos habent, custodiebant interius ostium et cantores erant.
1 Chronicles 9:33Hi sunt principes cantorum per familias Levitarum, qui in exedris morabantur, ut die ac nocte jugiter suo ministerio deservirent.