Numbers 18:6
Ego dedi vobis fratres vestros Levitas de medio filiorum Israël, et tradidi donum Domino, ut serviant in ministeriis tabernaculi ejus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 6:17Ecce ego adducam aquas diluvii super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitæ est subter cælum: universa quæ in terra sunt, consumentur.
Exodus 14:17Ego autem indurabo cor Ægyptiorum ut persequantur vos: et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu ejus, et in curribus et in equitibus illius.
Numbers 3:6Applica tribum Levi, et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei, et excubent, + 3.6 Applica tribum. AUG., quæst. 4 in Num. Accipe tribum Levi, etc., usque ad in aliis circumquaque castris filiorum Isræl.
Numbers 3:12Ego tuli Levitas a filiis Israël pro omni primogenito, qui aperit vulvam in filiis Israël, eruntque Levitæ mei. + 3.12 Ego tuli Levitas. ID., quæst. 6. Quid est quod Levitas, etc., usque ad nec pro his computari posteros Levitarum vel pecorum eorum. ORIG. hom. 3 in Num. Ego assumpsi Levitas de medio filiorum Isræl pro omni primogenito, etc. Levitæ assumuntur pro primogenitis, etc., usque ad ut sit plus pro primogenito assumi, quam primogenitum nasci. LXX: Ex medio filiorum Isræl, etc. Tertius est Levi inter filios Isræl, de quo ergo medio assumuntur Levitæ? Invenio Sunamitem fiducialiter regi Isræl respondentem: In medio populi mei ego habito IV Reg. 4.. Et de Christo Joannem dicentem: Medius vestrum stat, quem vos nescitis. Puto ergo eum qui nunquam declinaverit ad dexteram vel ad sinistram, dici posse medium stare, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus Isa. 53.. Et quia semper stat, medius stare dicitur. Qui vero imitator ejus est, sicut Sunamitis, stare quidem non dicitur, quia aliquando aut ad dexteram inclinatur, aut ad sinistram, Nemo enim mundus a sorde, nec si unius diei fuerit vita ejus Job 15.: habitare tamen dicitur in medio populi. Levitæ ergo assumuntur de medio filiorum Isræl. Levitæ enim sunt, qui non cognoverunt dexteram et sinistram suam, sed sequentes Mosen, id est, legem Dei, non pepercerunt patri vel matri. Et tu ergo si, veniente tentatione et ira peccati, nec inclineris ad dexteram vel ad sinistram, non prævariceris legem Dei, sed stes medius fixus et stabilis, nec curves genua tua peccato, nec pecudis caput, scilicet, stultitiæ sequaris imaginem: assumeris de medio filiorum Isræl, et in primitivorum numero collocaberis. Aperit. Non quicunque aperuit vulvam, primatu dignus est, unde: Alienati sunt peccatores a vulva, erraverunt ab utero, locuti sunt falsa Psal. 57.. Quomodo enim quis errare potuit a via Dei, statim ut de ventre matris exivit? Aut quomodo potuit falsa loqui nuper editus puer? Necessarium est ergo ventrem et vulvam talem requirere cui possit convenire, Alicnati sunt peccatores a vulva, etc. Et illa erit vulva, quam aperit omnis primitivus qui sanctificatur Domino. Aperuit Dominus vulvam Liæ quæ erat clausa, et peperit patriarchas; similiter et Rachel ut pareret etiam ipsa cujus visus erat perspicax et decorus aspectus Gen. 29, 30.. In multis vero Scripturæ locis invenies aperiri vulvas, quarum si singulas pro locis consideres, invenies quomodo errant peccatores a vulva, et alii aperientes vulvam sanctificantur in ordine primitivorum. Ex quo. ORIG. Quia non prius sanctificati sunt primogeniti Isræl, etc., usque ad et in primitivorum ordine collocaret.
Numbers 3:45Tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israël, et pecora Levitarum pro pecoribus eorum, eruntque Levitæ mei. Ego sum Dominus.
Isaiah 48:15Ego, ego locutus sum, et vocavi eum; adduxi eum, et directa est via ejus. + 48.15 Vocavi eum. Cyrum vel filium, per Gabrielem dicens: Et vocabis nomen ejus Jesum.