Numbers 19:13
Omnis qui tetigerit humanæ animæ morticinum, et aspersus hac commistione non fuerit, polluet tabernaculum Domini et peribit ex Israël: quia aqua expiationis non est aspersus, immundus erit, et manebit spurcitia ejus super eum. + 19.13 Polluet tabernaculum, quantum in se est, secundum illud: Spiritum nolite exstinguere I Thess. 5., cum exstingui ille non possit. Nam si ex hoc tabernaculum immundum factum vellet intelligi, mundari juberet.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 5:3et si tetigerit quidquam de immunditia hominis juxta omnem impuritatem, qua pollui solet, oblitaque cognoverit postea, subjacebit delicto.
Leviticus 5:17Anima si peccaverit per ignorantiam, feceritque unum ex his quæ Domini lege prohibentur, et peccati rea intellexerit iniquitatem suam, + 5.17 Anima si peccaverit, etc. ID.. Videtur oblitus quod præceperat: pro quibus enim peccatis capram vel ovem offerri præcepit, nunc arietem offerri præcipere videtur; sed nec oblitus est anteriora, nec contraria præcepit: ibi enim per animam, Gentilem significavit: hic autem eum qui per ignorantiam transgreditur mandata legis. AUG. quæst. 7 in Levit. Quæritur quomodo discernitur hoc delictum ab eis quæ generaliter complexus est, etc., usque ad vel aliqua in sacris servitiis.
Leviticus 15:31Docebitis ergo filios Israël ut caveant immunditiam, et non moriantur in sordibus suis, cum polluerint tabernaculum meum quod est inter eos. + 15.31 Docebitis. Hoc neque de leprosis, neque his qui tangunt morticinia, sancivit. Immunditias. Omne peccatum immunditia est animæ, sed idololatria maxime. Tabernaculum. Interiorem hominem, in quo imago Dei. Verbum quoque caro factum est, et habitabit in nobis.
Leviticus 22:3Dic ad eos, et ad posteros eorum: Omnis homo qui accesserit de stirpe vestra ad ea quæ consecrata sunt, et quæ obtulerunt filii Israël Domino, in quo est immunditia, peribit coram Domino. Ego sum Dominus. + 22.3 Omnis homo qui accesserit, etc. Quasi, non solum a ministerio et mystico officio abstineat, sed nec tangat quæ oblata sunt, mundus enim ad munda debet accedere.
Numbers 8:7juxta hunc ritum: aspergantur aqua lustrationis, et radant omnes pilos carnis suæ. Cumque laverint vestimenta sua, et mundati fuerint, + 8.7 Pilos carnis suæ. GREG., lib. V Moral., cap. 23. Pili carnis sunt quælibet superflua humanæ carnis, etc., usque ad cum speculationis alta penetramus. Laverint. Mundaverint, scilicet opera, ut in conspectu Dei sit eorum conversatio munda, et coram hominibus irreprehensibilis.
Numbers 15:30Anima vero, quæ per superbiam aliquid commiserit, sive civis sit ille, sive peregrinus (quoniam adversus Dominum rebellis fuit), peribit de populo suo: + 15.30 Anima vero, etc. AUG., quæst. 25 in Num. Alia littera: Anima quæcunque peccaverit, etc., usque ad unde nunc longum est disputare. ISID., in Num., tom. 5. Calumniantur impii quod tam atrociter jussu Dei ab omni populo trucidatur, qui ligna collegit in sabbato, etc., usque ad quia a spiritualibus judicatur.