Numbers 19:14
Ista est lex hominis qui moritur in tabernaculo: omnes qui ingrediuntur tentorium illius, et universa vasa quæ ibi sunt, polluta erunt septem diebus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 15:32Ista est lex ejus, qui patitur fluxum seminis, et qui polluitur coitu, + 15.32 Ista. Quæ sibi cohærent, et communem intentionem habent, nectere consuevit, ut ostendat quomodo debeant intelligi, et quæ cum quibus cognatione intellectus conjungantur. Et qui, etc. Qui præcepta Judaica docet, et male docet bona, immundus est, dum quæ ad litteram pertinent, extra tempus profert, sicut mundis utitur immundis, unde: Omnia munda mundis, etc. Et quæ, etc. Hi sunt qui impietatem docent, cum genus humanum errore idololatriæ sit detentum in menstruis, id est, in separatione malitiæ.
Leviticus 21:11et ad omnem mortuum non ingredietur omnino: super patre quoque suo et matre non contaminabitur. + 21.11 Ad omnem mortuum, etc. ISICH. LXX: Animam mortuam. Anima quæ peccaverit ipsa morietur Ezech. XVIII; Isa. 53.. Hac morte maxime gentes perierunt, quæ nec legem nec doctrinam habuerunt; sed Christus peccata omnium tulit, et tamen impollutus mansit. AUG. quæst. 81 in Lev. Ad omnem mortuum, etc. LXX: Super omnem animam mortuam non introibit. Quomodo dicat animam mortuam, etc., usque ad quod secundum non prohibuit.
Numbers 6:6Omni tempore consecrationis suæ, super mortuum non ingredietur, + 6.6 Super mortuum non ingredietur. ID. Id est, mortuum in peccatis non imitabitur, nec iniquitatis ejus vitam ingredietur, ne perdat laborem suum. Non enim qui inchoat, sed qui consummat, coronabitur II Tim. 2..
Numbers 9:6Ecce autem quidam immundi super anima hominis, qui non poterant facere Phase in die illo, accedentes ad Moysen et Aaron, + 9.6 Ecce autem quidam immundi super anima hominis, etc. AUG., quæst. 15 in Num. Cumque paschæ tempore quidam immundi essent super anima hominis, etc., usque ad aut forte si pascha non egissent, ad culpam non pertineret.
Ezekiel 39:12Et sepelient eos domus Israël, ut mundent terram septem mensibus.