Numbers 19:15
Vas, quod non habuerit operculum nec ligaturam desuper, immundum erit. + 19.15 Vas quod, etc. RAB. Tegmen operculi vel ligatura, est censura disciplinæ, qua quisquis non premitur, quasi vas immundum pollutumque reprobatur. Quasi enim vas sine operculo vel ligatura polluitur, qui per studium ostentationis patens nullo velamine taciturnitatis operitur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And every open vessel, which hath no covering bound upon it, is unclean.
In Context
Cross References
Leviticus 11:32et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum, polluetur, tam vas ligneum et vestimentum, quam pelles et cilicia: et in quocumque fit opus, tingentur aqua, et polluta erunt usque ad vesperum, et sic postea mundabuntur. + 11.32 Et super quod, etc. ISICH. Admirabili divisione utitur legislator, etc., usque ad tam vas ligneum quam vestimentum.
Leviticus 14:36At ille præcipiet ut efferant universa de domo, priusquam ingrediatur eam, et videat utrum leprosa sit, ne immunda fiant omnia quæ in domo sunt. Intrabitque postea ut consideret lepram domus: