Numbers 19:16
Si quis in agro tetigerit cadaver occisi hominis, aut per se mortui, sive os illius, vel sepulchrum, immundus erit septem diebus. + 19.16 AUG., quæst. 34. Si quis in agro. Alia littera, etc., usque ad id est vulnere peremptum aut mortuum sine vulnere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
17Tollentque de cineribus combustionis atque peccati, et mittent aquas vivas super eos in vas:
Cross References
Leviticus 21:1Dixit quoque Dominus ad Moysen: Loquere ad sacerdotes filios Aaron, et dices ad eos: Ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum, + 21.1 Dixit quoque Dominus ad MoysenNe contaminetur, etc. ISICH. Id est nihil omittat ex his quæ expediat sacerdotem docere, etc., usque ad cohabitantium enim non poterit ignorare peccatum.
Numbers 6:6Omni tempore consecrationis suæ, super mortuum non ingredietur, + 6.6 Super mortuum non ingredietur. ID. Id est, mortuum in peccatis non imitabitur, nec iniquitatis ejus vitam ingredietur, ne perdat laborem suum. Non enim qui inchoat, sed qui consummat, coronabitur II Tim. 2..
Numbers 19:11Qui tetigerit cadaver hominis, et propter hoc septem diebus fuerit immundus, + 19.11 Qui tetigerit ea. AUG. Qui tetigerit morticinum, etc. Incipit dicere quomodo immundi facti homines, etc., usque ad secundum hoc dictum arbitror per prophetam: In tribus et quatuor iniquitatibus non adversabor.
Ezekiel 39:11[Et erit in die illa: dabo Gog locum nominatum sepulchrum in Israël, vallem viatorum ad orientem maris, quæ obstupescere faciet prætereuntes: et sepelient ibi Gog, et omnem multitudinem ejus, et vocabitur vallis multitudinis Gog.
Ezekiel 39:16Nomen autem civitatis Amona: et mundabunt terram.
Matthew 23:27Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia similes estis sepulchris dealbatis, quæ a foris parent hominibus speciosa, intus vero pleni sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia !