Numbers 19:20
Si quis hoc ritu non fuerit expiatus, peribit anima illius de medio ecclesiæ: quia sanctuarium Domini polluit, et non est aqua lustrationis aspersus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 17:14Masculus, cujus præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo: quia pactum meum irritum fecit. + 17.14 Masculus cujus præputii caro, etc. ISID. Quæritur quomodo pueri circumcisi qui pactum Dei irritum non fecerunt, sed qui eos circumcidere neglexerunt perire debeant? Sed pactum Dei non secundum opus, sed secundum originem in primo homine irritum fecerunt, in quo omnes peccaverunt. Nascuntur enim omnes, non proprie sed originaliter, peccatores. Ideo pereunt omnes qui per regenerationem non liberantur.
Leviticus 15:31Docebitis ergo filios Israël ut caveant immunditiam, et non moriantur in sordibus suis, cum polluerint tabernaculum meum quod est inter eos. + 15.31 Docebitis. Hoc neque de leprosis, neque his qui tangunt morticinia, sancivit. Immunditias. Omne peccatum immunditia est animæ, sed idololatria maxime. Tabernaculum. Interiorem hominem, in quo imago Dei. Verbum quoque caro factum est, et habitabit in nobis.
Leviticus 22:4Homo de semine Aaron, qui fuerit leprosus, aut patiens fluxum seminis, non vescetur de his quæ sanctificata sunt mihi, donec sanetur. Qui tetigerit immundum super mortuo, et ex quo egreditur semen quasi coitus, + 22.4 Qui fuerit leprosus, etc. Non sensibilem leprosum abominatur, qui invitus patitur, sed spiritualem: quod ibi exponit: Qui tetigerit immundum super mortuo, sive, juxta LXX: Omnem immunditiam animæ, id est peccatum. Ex quo, etc. HIERON., epist. ad Fabiolam. Si quis sacerdotum semine fluxerit, usque ad nullius alterius more teneatur.
Numbers 15:30Anima vero, quæ per superbiam aliquid commiserit, sive civis sit ille, sive peregrinus (quoniam adversus Dominum rebellis fuit), peribit de populo suo: + 15.30 Anima vero, etc. AUG., quæst. 25 in Num. Alia littera: Anima quæcunque peccaverit, etc., usque ad unde nunc longum est disputare. ISID., in Num., tom. 5. Calumniantur impii quod tam atrociter jussu Dei ab omni populo trucidatur, qui ligna collegit in sabbato, etc., usque ad quia a spiritualibus judicatur.
Mark 16:16Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur. + 16.16 Qui crediderit, etc. Per alios parvuli credunt, sicut ex aliis ea quæ in baptismo eis remittuntur, peccata extraxerunt.
Romans 2:4an divitias bonitatis ejus, et patientiæ, et longanimitatis contemnis? ignoras quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit? + 2.4 An divitias bonitatis. AMBR. Copiosa est bonitas quæ multa et multis, etc., usque ad sed ad impunitatem vertit.