Leviticus 22:4
Homo de semine Aaron, qui fuerit leprosus, aut patiens fluxum seminis, non vescetur de his quæ sanctificata sunt mihi, donec sanetur. Qui tetigerit immundum super mortuo, et ex quo egreditur semen quasi coitus, + 22.4 Qui fuerit leprosus, etc. Non sensibilem leprosum abominatur, qui invitus patitur, sed spiritualem: quod ibi exponit: Qui tetigerit immundum super mortuo, sive, juxta LXX: Omnem immunditiam animæ, id est peccatum. Ex quo, etc. HIERON., epist. ad Fabiolam. Si quis sacerdotum semine fluxerit, usque ad nullius alterius more teneatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
5et qui tangit reptile, et quodlibet immundum cujus tactus est sordidus,
Cross References
Leviticus 2:3Quod autem reliquum fuerit de sacrificio, erit Aaron et filiorum ejus, Sanctum sanctorum de oblationibus Domini. + 2.3 De sacrificio, etc. ISICH. in Lev. De illa scilicet perfecta et in cœlis abscondita, in Christoque reposita scientia, in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi Col. 2.. Aaron, montanus interpretatur, id est, altiora de Deo intelligens; vel arcanus, quasi in se legem Dei et eloquia habens: hic sacrificium offerre potest. Sanctum sanctorum, est de oblationibus Domino: partile enim est quod reliquum est, omnes tamen scientias superans et ad perfectionem exaltans
Leviticus 6:25Loquere Aaron et filiis ejus: Ista est lex hostiæ pro peccato: in loco ubi offertur holocaustum, immolabitur coram Domino. Sanctum sanctorum est.
Leviticus 11:39Si mortuum fuerit animal, quod licet vobis comedere, qui cadaver ejus tetigerit, immundus erit usque ad vesperum: + 11.39 Qui cadaver ejus tetigerit, immundus. ISICH. Iniquorum vitam debemus abominari, justorum imitari. Qui enim vitam malorum tetigerit, immundus erit, donec pœnituerit.
Leviticus 13:44Quicumque ergo maculatus fuerit lepra, et separatus est ad arbitrium sacerdotis, + 13.44 Quicunque ergo maculatus, etc. ISID. Hæretici ab Ecclesia ejiciuntur donec purgentur. Dissutis tunicis, id est, manifestatis secretis sedere jubentur. Capite nudato, ut nuditas eorum a cunctis videatur. Ore clauso, ne ulterius impia loquantur.
Leviticus 14:2Hic est ritus leprosi, quando mundandus est. Adducetur ad sacerdotem:
Leviticus 15:13Si sanatus fuerit qui hujuscemodi sustinet passionem, numerabit septem dies post emundationem sui, et lotis vestibus et toto corpore in aquis viventibus, erit mundus. + 15.13 Numerabit septem dies. ID. Quia per septiformem Spiritum datur remissio peccatorum, cujus septem donis indigent qui perfecte mundari debent.