The Bible Software
bible.softwareNumbersNumbers 19 › Numbers 19:4

Numbers 19:4

et tingens digitum in sanguine ejus, asperget contra fores tabernaculi septem vicibus, + 19.4 Et tingens digitum in sanguine ejus. AUG. Alia littera. Et accipiet Eleazar sanguinem ejus, et asperget contra faciem testimonii a sanguine ejus septies. Quia Christus secundum Scripturas fudit sanguinem in remissionem peccatorum, ideo contra faciem tabernaculi testimonii, quia non aliter declaratum est, quam fuerat divino testimonio prænuntiatum. Et ideo septies, quia ipse numerus ad emundationem pertinet spiritalem. RAB. In digito discretio operationis signatur: in sanguine vaccæ digitum tingere est in passione Domini nostra opera consecrari, ut passionem ejus, quam cognoscimus, imitemur: Passus est enim nobis relinquens exemplum, ut sequamur vestigia ejus I Petr. 2.. ID. Eleazar sacerdos immolat, et in sanguine digitum tingit, quia plebs Judæa ex reproborum parte humilitatem Domini usque ad passionem persecuta est. In electis vero operationem humilitatis ejus imitata Asperget contra fores tabernaculi. Tabernaculum synagogam significat. Qui ergo tinxerit digitum, contra fores tabernaculi aspergat, id est, quisquis passionis ejus vias imitatur, synagogæ non credenti et resistenti per exempla bona et prædicationem rectam signum bene vivendi præbeat. ID. Asperget, id est, resistenti plebi per prædicationem rectam et opera, passionis Christi exempla monstrabit. Septem vicibus. Quia septem sunt dona Spiritus sancti, quæ per Christi sanguinem super Ecclesiæ populos distribuuntur, in quo ab omni delicto purgantur. GREG., lib. VI Moral., cap. 27. Septem vicibus, etc. In septenario perfectio significatur vel accipitur, unde et septem diebus universum tempus impletur, et Spiritus sanctus septiformis vocatur. Septem ergo vicibus in sanguine digitum intingere est perfecta operatione mysterium passionis imitari. Et septem vicibus contra synagogam aspergere est perfecta prædicatione passionem infidelibus nuntiare.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Eleazar the priest shall take of her blood with his finger, and sprinkle of her blood directly before the tabernacle of the congregation seven times:

In Context

3tradetisque eam Eleazaro sacerdoti, qui eductam extra castra, immolabit in conspectu omnium: + 19.3 Tradetisque. Vacca ad immolandum sacerdoti traditur, quia Dominus incarnatus pro redemptione nostra sacrificium semetipsum fecit, datus manibus Judaici populi. AUG. Alia littera. Et dabis eam ad Eleazarum sacerdotem, etc. Cur non ad Aaron? Forte præfiguratum est, non ad tempus quod tunc erat, sed ad posteros hujus sacerdotii, passionem Domini perventuram. Qui ejectam extra castra. ID. Quia extra portam passus est Christus, ut nos a conversatione præsentis vitæ quasi a civitate educeret Heb. 13.. ID. Et ejectam eam extra castra. Sic ejectus est Dominus passurus extra civitatem Joan. 19.. ID. In locum mundum, quia non habuit causam malam: Et occident eam in conspectu ejus, sic occisa est caro Christi in conspectu eorum qui futuri erant in novo testamento Domini sacerdotes. Immolabit. ISID. Vaccam rufam cujus cinis est expiatio populi immolare non poterit, nisi qui terrena opera non fecerit, jugumque delicti non traxerit, et vinculis peccatorum ligatus non fuerit. In conspectu omnium. RAB. Quia Christus in conspectu omnium quasi exstinctus est: in conspectu Patris immolatus, quia quod ante oculos hominum pœna, hoc ante oculos Patris sacrificium fuit.

5comburetque eam cunctis videntibus, tam pelle et carnibus ejus quam sanguine et fimo flammæ traditis. + 19.5 Comburetque eam cunctis videntibus. ID. Per pellem et carnem et sanguinem et fimum, sacrificia in veteri testamento habita, quæ infirmitatem Domini nuntiabant, significantur. Quia omnia postmodum spiritaliter a patribus intellecta juxta exterius mysterium stercora sunt vocata, unde Paulus: Omnia arbitratur ut stercora Philip. 3., quæ flammæ traduntur. Quamvis enim primum carnaliter sint exhibita, postmodum per Spiritum sanctum intelligentiæ igne consumpta sunt. AUG. Et cremabunt eam in conspectu ejus. Puto quia crematio ad signum pertinet resurrectionis. Natura enim est ignis ut in superna moveatur, et in ipsum convertatur quod crematur. Nam et ipsum cremare de Græco in Latinum ductum verbum est a suspensione. Quod vero additum est in conspectu ejus, id est, in conspectu sacerdotis, significare videtur, quia illis apparuit resurrectio Christi, qui futuri erant regale sacerdotium. Tam pelle et carnibus ejus, etc. ID. Quod vero sequitur: pellis ejus et carnes et sanguis ejus cum stercore ejus comburentur: id expositum est quomodo cremabitur, et significatum est quod non solum substantia mortalis corporis Christi, quæ commemoratione pellis et carnium et sanguinis intimata est, sed etiam contumelia et abjectio plebis quæ in stercore significaretur, converteretur in gloriam quam combustionis flamma significat. RAB. Per pellem et carnem exterior Christi operatio significatur: per sanguinem subtilis et interna virtus exteriora facta vivificans; per fimum lassitudo, sitis, esuries, et timor mortis, et quæcunque ex humanitate pati voluit. Quidquid enim defectu mortalitatis habuit, quasi fimus in eo abjiciendum fuit; quæ omnia igni cremanda sunt, id est, juxta veritatem Spiritus sancti intelligenda, ut quæ ab eo corporaliter gesta sunt per incorporeum divinitatis Spiritum disposita sentiantur.

Read all of Numbers 19

Cross References

Leviticus 4:17tincto digito aspergens septies contra velum.

Leviticus 16:19aspergensque digito septies, expiet, et sanctificet illud ab immunditiis filiorum Israël. + 16.19 Expiet. Christi sacrificio expiantur. Unde, ipsa autem cœlestia majoribus hostiis expiantur Heb. 2., quam istis. Ab immunditiis. Quantum ad cœlorum virtutes non indigent expiari, quæ sunt in sanctificatione perenni. Sed quia frequenter peccatorum nostrorum fumus ascendit, de quo dicitur: Ascendit fumus in ira ejus Psal. 17.; et de Ninive, Malitia ejus ascendit coram me Jonæ 1., recte ab immunditiis nostris expiat supernos choros, ut abominabilem auferat odorem. Ideo non simpliciter aspergit, sed septies, quia venia peccatorum nostrorum cœlestia mundantur.

Hebrews 12:24et testamenti novi mediatorem Jesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Numbers 19:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Numbers 19:3Numbers 19Numbers 19:5 →