The Bible Software
bible.softwareNumbersNumbers 19 › Numbers 19:5

Numbers 19:5

comburetque eam cunctis videntibus, tam pelle et carnibus ejus quam sanguine et fimo flammæ traditis. + 19.5 Comburetque eam cunctis videntibus. ID. Per pellem et carnem et sanguinem et fimum, sacrificia in veteri testamento habita, quæ infirmitatem Domini nuntiabant, significantur. Quia omnia postmodum spiritaliter a patribus intellecta juxta exterius mysterium stercora sunt vocata, unde Paulus: Omnia arbitratur ut stercora Philip. 3., quæ flammæ traduntur. Quamvis enim primum carnaliter sint exhibita, postmodum per Spiritum sanctum intelligentiæ igne consumpta sunt. AUG. Et cremabunt eam in conspectu ejus. Puto quia crematio ad signum pertinet resurrectionis. Natura enim est ignis ut in superna moveatur, et in ipsum convertatur quod crematur. Nam et ipsum cremare de Græco in Latinum ductum verbum est a suspensione. Quod vero additum est in conspectu ejus, id est, in conspectu sacerdotis, significare videtur, quia illis apparuit resurrectio Christi, qui futuri erant regale sacerdotium. Tam pelle et carnibus ejus, etc. ID. Quod vero sequitur: pellis ejus et carnes et sanguis ejus cum stercore ejus comburentur: id expositum est quomodo cremabitur, et significatum est quod non solum substantia mortalis corporis Christi, quæ commemoratione pellis et carnium et sanguinis intimata est, sed etiam contumelia et abjectio plebis quæ in stercore significaretur, converteretur in gloriam quam combustionis flamma significat. RAB. Per pellem et carnem exterior Christi operatio significatur: per sanguinem subtilis et interna virtus exteriora facta vivificans; per fimum lassitudo, sitis, esuries, et timor mortis, et quæcunque ex humanitate pati voluit. Quidquid enim defectu mortalitatis habuit, quasi fimus in eo abjiciendum fuit; quæ omnia igni cremanda sunt, id est, juxta veritatem Spiritus sancti intelligenda, ut quæ ab eo corporaliter gesta sunt per incorporeum divinitatis Spiritum disposita sentiantur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And one shall burn the heifer in his sight; her skin, and her flesh, and her blood, with her dung, shall he burn:

In Context

4et tingens digitum in sanguine ejus, asperget contra fores tabernaculi septem vicibus, + 19.4 Et tingens digitum in sanguine ejus. AUG. Alia littera. Et accipiet Eleazar sanguinem ejus, et asperget contra faciem testimonii a sanguine ejus septies. Quia Christus secundum Scripturas fudit sanguinem in remissionem peccatorum, ideo contra faciem tabernaculi testimonii, quia non aliter declaratum est, quam fuerat divino testimonio prænuntiatum. Et ideo septies, quia ipse numerus ad emundationem pertinet spiritalem. RAB. In digito discretio operationis signatur: in sanguine vaccæ digitum tingere est in passione Domini nostra opera consecrari, ut passionem ejus, quam cognoscimus, imitemur: Passus est enim nobis relinquens exemplum, ut sequamur vestigia ejus I Petr. 2.. ID. Eleazar sacerdos immolat, et in sanguine digitum tingit, quia plebs Judæa ex reproborum parte humilitatem Domini usque ad passionem persecuta est. In electis vero operationem humilitatis ejus imitata Asperget contra fores tabernaculi. Tabernaculum synagogam significat. Qui ergo tinxerit digitum, contra fores tabernaculi aspergat, id est, quisquis passionis ejus vias imitatur, synagogæ non credenti et resistenti per exempla bona et prædicationem rectam signum bene vivendi præbeat. ID. Asperget, id est, resistenti plebi per prædicationem rectam et opera, passionis Christi exempla monstrabit. Septem vicibus. Quia septem sunt dona Spiritus sancti, quæ per Christi sanguinem super Ecclesiæ populos distribuuntur, in quo ab omni delicto purgantur. GREG., lib. VI Moral., cap. 27. Septem vicibus, etc. In septenario perfectio significatur vel accipitur, unde et septem diebus universum tempus impletur, et Spiritus sanctus septiformis vocatur. Septem ergo vicibus in sanguine digitum intingere est perfecta operatione mysterium passionis imitari. Et septem vicibus contra synagogam aspergere est perfecta prædicatione passionem infidelibus nuntiare.

6Lignum quoque cedrinum, et hyssopum, coccumque bis tinctum sacerdos mittet in flammam, quæ vaccam vorat. + 19.6 Lignum quoque cedrinum, et hyssopum, coccumque bis tinctum. APOLLI. De morte igitur sacrorum cecinit vates: Asperges me, Domine, hyssopo et mundabor, lavabis me, etc. Psal. 50., et cui patefactum erat tale mysterium expiationis, quæ per sanguinem Christi futura erat, proposuit: Incerta et occulta sapientiæ tuæ manifestati mihi. RAB. Cedrus lignum altum et imputribile est. Hyssopus herba valde humilis, quæ tamen inflationem amovet pulmonis. Per cedrum ergo altam, perseverans contemplatio; per hyssopum mansueti cordis humilitas signatur. Qui enim contemplatione ad superna tollitur, per humilitatis compassionem debet condescendere inferioribus, nec se ex eo quod habet erigat, sed his, qui illud non habent, prædicando libenter impendat. AUG. Alia littera, etc., usque ad ut cum illo sit abscondita vita nostra. RAB. Potest intelligi per cedrum spes, etc., usque ad sola in nobis charitas ad ultimum multiplicatur. GREG., Moral. lib. 6, cap. 17. Mittatur in flammam, usque ad ut in ipsa discat opera recta quæ faciat Hyssopum ISID. Baptismum, quia hyssopo tincto sanguine agni spargebantur Exod. 12.. Coccumque bis tinctum. ID. Coccus bis tinctus, sanguis Christi quo mente et corpore abluimur. Hæc tria purgant peccata, cedrus, id est fides crucis; hyssopus, baptismus vel martyrium; coccus, sanguinis Dominici sacramentum. RAB. In cocco bis tincto virtus charitatis exprimitur, quæ flamma sancti amoris succensa, duobus præceptis exhiberi jubetur, dilectione scilicet Dei et proximi. Bis tinctus ergo coccus est charitas duplici præcepto formata, ut sic diligatur Deus ne deseratur proximus, et sic proximus, ne contemnatur Deus. Sacerdos. ID. Omnes qui in Christo credimus sacerdotes sumus, unde: Vos autem estis genus electum, regale sacerdotium, etc. I Petr. 2.. Alta ergo quæ per contemplationem sentimus, et quod ex mansuetudine humilitatis agimus, quod per ignem charitatis exhibemus, passionis Christi sanguine tingere debemus, ut omne quod in nobis est, illum imitetur a quo est, quia extra imitationem passionis non tam virtus quam vitium est. ID. Potest iste sacerdos, qui vaccæ carnes, pellem, sanguinem, fimumque comburit, ordinem Judaici sacerdotii cum plebe supposita in necem Domini consentientis significare, unde sequitur: Et tunc demum lotis vestibus et corpore suo.

Read all of Numbers 19

Cross References

Exodus 29:14carnes vero vituli et corium et fimum combures foris extra castra, eo quod pro peccato sit.

Leviticus 4:21Ipsum autem vitulum efferet extra castra, atque comburet sicut et priorem vitulum: quia est pro peccato multitudinis. + 4.21 Vitulum efferet extra castra ID. Sufficit nobis conclusio legis ad manifestanda præsentia, nihil enim præcipitur hic mutari pro peccato multitudinis. Manifestum est quod idem peccatum plebis et sacerdotis intelligit, ideo in utroque idem sacrificium ordinavit.

Isaiah 53:10Et Dominus voluit conterere eum in infirmitate. Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longævum, et voluntas Domini in manu ejus dirigetur. + 53.10 Semen longævum. Verbum Evangelii scilicet quod non veterascet, sicut Vetus Testamentum, unde: Exiit qui seminavit semen suum Luc. 8.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Numbers 19:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Numbers 19:4Numbers 19Numbers 19:6 →