Numbers 2:18
Ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim, quorum princeps fuit Elisama filius Ammiud. + 2.18 Occidentalem. Hæc plaga utrumque parietem tabernaculi in se recipiens, in se jungendo consummat, et consummationem Ecclesiæ in fine mundi significat, quando in fructu bonorum operum probabuntur electi, in oblivionem mortis tradentur impii, ad dexteram Dei locabuntur justi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
19Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta millia quingenti.
Cross References
Genesis 48:14Qui extendens manum dexteram, posuit super caput Ephraim minoris fratris: sinistram autem super caput Manasse qui major natu erat, commutans manus.
Numbers 1:32De filiis Joseph, filiorum Ephraim per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere,
Numbers 7:53et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Elisama filii Ammiud.
Deuteronomy 33:17Quasi primogeniti tauri pulchritudo ejus, cornua rhinocerotis cornua illius: in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terræ. Hæ sunt multitudines Ephraim: et hæc millia Manasse.] + 33.17 Cornua. Joseph comparat cornibus rhinocerotis, significans Ephraim habiturum principatum inter decem tribus, in quibus regnavit Jeroboam de tribu Ephraim in tempore Roboam filii Salomonis. Cornua rhinocerotis. Cornua crucis significat, de quibus ait Habacuc: Ibi abscondita est fortitudo ejus Habac. 3.. Per infirmitatem namque carnis quasi aries illusorum spinis coronatur, his cornibus hæsit, sed passionis incomparabili fortitudine unicornis exstitit mortis victor, et ejus qui habebat mortis imperium, unde: Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus I Cor. 1. Ventilabit. Prædicatione crucis discernens paleas a frumento: verbum enim crucis pereuntibus stultitia. Gentes. Postula a me, et dabo tibi gentes, etc. Psal. 2. De hæreditate enim veri Joseph quæ est terra inclyta hæc omnia dicuntur, de cujus cultoribus ex utroque populo congregatis, sequitur: Hæ sunt multitudines Ephraim. Hæ duæ tribus ex Joseph, non in se, sed in parente benedicuntur. Filios significant utriusque populi, qui in Christo benedicuntur secundum illud: In semine tuo benedicentur omnes gentes Gen. 22.. Hos patriarcha Jacob Ephraim et Manassen cancellatis manibus in modum crucis benedicens, et primogenito minorem præferens, in fide crucis Christi benedicendos esse signavit, in minore ex gentibus fidelem populum in Christi gratia tempore minorem, sed fide majorem: ad quem Isrælitici populi gratia transivit, de cujus inæstimabili multitudine dicitur: Hæ sunt multitudines, etc., unde: Multi filii desertæ magis quam ejus quæ habet virum Isa. 54.. Manasses primogeniti honore privatus, et tamen benedictus, est Judaicus populus, qui ex majore sui parte pro infidelitate reprobatus, in reliquis tamen benedictionem consecutus, unde: Cæcitas contingit ex parte in Isræl, etc. Rom. 2.
Psalms 80:1In finem, pro torcularibus. Psalmus ipsi Asaph. + 80.1 Pro torcularibus. AUG. In quibus tria, etc., usque ad cantatur psalmus Asaph, id est, Dominicæ congregationi. Asaph, etc. CASS. Quia secundum historiam Judæis, spiritualiter Christianis loquitur. AUG. Primo dicit quid agendum electis, qui sunt, oleum, vinum, aves. 1