Numbers 2:17
Levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum, et turmas eorum: quomodo erigetur, ita et deponetur. Singuli per loca et ordines suos proficiscentur. + 2.17 Levabitur autem tabernaculum testimonii, etc. Tabernaculi erectio vel depositio Ecclesiæ situm significat, quæ in credentibus erigitur, in negantibus deponitur, in quibusdam ordinibus sacris sublimatur, in aliis judicio sacerdotum excommunicatione humiliatur. Ad occidentalem plagam erunt, etc. RAB. in Num., tom. 2. Dicamus adhuc aliquid quod adjuvet lectorem, etc., usque ad ut secure possint divinum implere officium.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 1:50sed constitue eos super tabernaculum testimonii et cuncta vasa ejus, et quidquid ad cæremonias pertinet. Ipsi portabunt tabernaculum et omnia utensilia ejus: et erunt in ministerio, ac per gyrum tabernaculi metabuntur.
Numbers 3:38Castrametabuntur ante tabernaculum fœderis, id est, ad orientalem plagam, Moyses et Aaron cum filiis suis, habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israël. Quisquis alienus accesserit, morietur. + 3.38 Ad orientalem plagam. Orientalis plaga ortum fidei significat, ubi Moyses, qui interpretatur assumptus de aqua, et Aaron mons fortitudinis, cum filiis suis castrametantur. Qui enim in Ecclesia præsunt, quibus claves regni cœlestis commissæ sunt Matth. 6., debent introitus ordinem cognoscere, et aliis prædicare. Quia oportet quemque in lucem fidei per portam confessionis ad aquam baptismi intrare, ut de aqua assumptus sit filius adoptionis; et robore constantiæ gignens filios boni operis, introitum fidei, per quem in Ecclesiam ingressus est, diligenter custodiat, ne otiosus et inutilis abjiciatur.
Numbers 10:21Profectique sunt et Caathitæ portantes sanctuarium. Tamdiu tabernaculum portabatur, donec venirent ad erectionis locum.
Colossians 2:5Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum: gaudens, et videns ordinem vestrum, et firmamentum ejus, quæ in Christo est, fidei vestræ. + 2.5 Sed et spiritu. Sanctis datum est in spiritu videre remota. Caveant ergo sibi quorum actus magistrum non latent. Gaudens. Per hoc promptiores facit circa Evangelium, quia gaudere se dicit in dispositione conversationis eorum et fidei stabilitate, ut scientes unde placeant Deo in eo fierent firmiores.