Numbers 20:13
Hæc est aqua contradictionis, ubi jurgati sunt filii Israël contra Dominum, et sanctificatus est in eis. + 20.13 Hæc est aqua contradictionis, ubi jurgati filii, etc. AUG. Quod de aqua illa dictum est, etc., usque ad de ipso enim dicitur: In signum cui contradicetur, etc. Luc. 2..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 17:7et vocavit nomen loci illius, Tentatio, propter jurgium filiorum Israël, et quia tentaverunt Dominum, dicentes: Estne Dominus in nobis, an non?
Deuteronomy 33:8Levi quoque ait: [Perfectio tua, et doctrina tua viro sancto tuo, quem probasti in tentatione, et judicasti ad aquas contradictionis. + 33.8 Perfectio. Quasi, quam sis perfectus, et quam sancta doctrina tua per Moysen declarasti. Vel a sancto viro tuo, id est Levitis, est perfectio tua et doctrina tua. Illi enim debent legem custodire, facere et docere. Perfectio tua. Choro angelorum et martyrum et omnium perfectorum ista dicuntur, qui perfectionem charitatis moriendo pro Domino impleverunt; et mundo renuntiantes, culmen ecclesiasticæ doctrinæ assecuti sunt, tanquam veri Levitæ in terra partem non habentes, sed cum Propheta dicentes: Dominus pars hæreditatis meæ, etc. Psal. 15.; secundum illud: Si quis vult venire post me, abneget se, etc. Luc. 9. Qui perdiderit animam suam propter me, etc. Matth. 10. Christus autem verus Levi, qui hæc omnia fecit et docuit. Ipsi Levitæ adhærent imitantes illum usque ad sanguinem, de cujus passione subditur: Quem probasti in tentatione, etc. Ad aquas. Locus est ubi Moysi et Aaron ingressum terræ promissionis contradixit. Ad aquas. Legem significat, quæ male viventibus introitum regni cœlestis contradixit. Aquæ, populi, qui contradicentes clamaverunt: Crucifige eum. Sanguis ejus super nos, et super filios nostros Matth. 27.. Ad cumulum perfectionis Levi adjungit:
Psalms 95:8afferte Domino gloriam nomini ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus; 1
Isaiah 5:16Et exaltabitur Dominus exercituum in judicio; et Deus sanctus sanctificabitur in justitia.
Ezekiel 36:23Et sanctificabo nomen meum magnum quod pollutum est inter gentes, quod polluistis in medio earum: ut sciant gentes quia ego Dominus, ait Dominus exercituum, cum sanctificatus fuero in vobis coram eis.