Numbers 20:12
Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: Quia non credidistis mihi, ut sanctificaretis me coram filiis Israël, non introducetis hos populos in terram, quam dabo eis. + 20.12 Quia non credidistis. ISID., in Num. Hic Moyses Dominum offendit, etc., usque ad Christus Dei virtus et Dei sapientia est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 11:15Sin aliter tibi videtur, obsecro ut interficias me, et inveniam gratiam in oculis tuis, ne tantis afficiar malis.
Numbers 20:24Pergat, inquit, Aaron ad populos suos: non enim intrabit terram, quam dedi filiis Israël, eo quod incredulus fuerit ori meo, ad aquas contradictionis.
Deuteronomy 1:37Nec miranda indignatio in populum, cum mihi quoque iratus Dominus propter vos dixerit: Nec tu ingredieris illuc: + 1.37 Nec miranda. Hic dicit Moyses, propter populum, iratum sibi Dominum dixisse, quod in terram promissionis non ingrederetur, cum in libro Numeri legatur: Dixit Dominus ad Moysen et Aaron: Quia non credidistis mihi, ut sanctificaretis me coram filiis Isræl, non introducetis hos populos in terram quam dabo eis. Sed sententia sequens videtur solvere quæstionem: Hæc est, inquit, aqua contradictionis, ubi jurgati sunt filii Isræl contra Dominum, etc. Num. 20.. Jurgium enim et rebellio populi causa fuit iræ et vindictæ, tam in populum quam in Moysen et Aaron. Nec tu ingrederis. ISID. Videtur in Maria, etc., usque ad cum tanquam montis eminentia Christus excelsus agnoscitur.
Deuteronomy 32:49Ascende in montem istum Abarim, id est, transitum, in montem Nebo, qui est in terra Moab contra Jericho: et vide terram Chanaan, quam ego tradam filiis Israël obtinendam, et morere in monte. + 32.49 Ascende in montem. Abarim interpretatur transitus; Nebo in conclusione. Dicitur Nebo mons esse in terra Moab contra Jericho, supra Jordanem, in supercilio Phasga, juxta montem Phogor, a quo circa eum regio usque nunc Phasga appellatur. Moses ergo in Abarim et in monte Nebo contra Jericho ultra Jordanem moritur: quia lex et circumcisio usque ad Christum et baptismi sacramentum processit, ibique conclusa est, quia finis legis Christus. Vidit Moses terram promissionis, sed non ingressus est, quia in spiritu prævidit, et in lege prædixit Christi gratiam futuram, sed præsentem non vidit eum. Unde: Multi justi et prophetæ voluerunt videre quæ vos videtis, et non viderunt Matth. 13..
Deuteronomy 34:4Dixitque Dominus ad eum: Hæc est terra, pro qua juravi Abraham, Isaac, et Jacob, dicens: Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis, et non transibis ad illam.
2 Chronicles 20:20Cumque mane surrexissent, egressi sunt per desertum Thecue: profectisque eis, stans Josaphat in medio eorum, dixit: Audite me, viri Juda, et omnes habitatores Jerusalem: credite in Domino Deo vestro, et securi eritis: credite prophetis ejus, et cuncta evenient prospera.