Deuteronomy 33:8
Levi quoque ait: [Perfectio tua, et doctrina tua viro sancto tuo, quem probasti in tentatione, et judicasti ad aquas contradictionis. + 33.8 Perfectio. Quasi, quam sis perfectus, et quam sancta doctrina tua per Moysen declarasti. Vel a sancto viro tuo, id est Levitis, est perfectio tua et doctrina tua. Illi enim debent legem custodire, facere et docere. Perfectio tua. Choro angelorum et martyrum et omnium perfectorum ista dicuntur, qui perfectionem charitatis moriendo pro Domino impleverunt; et mundo renuntiantes, culmen ecclesiasticæ doctrinæ assecuti sunt, tanquam veri Levitæ in terra partem non habentes, sed cum Propheta dicentes: Dominus pars hæreditatis meæ, etc. Psal. 15.; secundum illud: Si quis vult venire post me, abneget se, etc. Luc. 9. Qui perdiderit animam suam propter me, etc. Matth. 10. Christus autem verus Levi, qui hæc omnia fecit et docuit. Ipsi Levitæ adhærent imitantes illum usque ad sanguinem, de cujus passione subditur: Quem probasti in tentatione, etc. Ad aquas. Locus est ubi Moysi et Aaron ingressum terræ promissionis contradixit. Ad aquas. Legem significat, quæ male viventibus introitum regni cœlestis contradixit. Aquæ, populi, qui contradicentes clamaverunt: Crucifige eum. Sanguis ejus super nos, et super filios nostros Matth. 27.. Ad cumulum perfectionis Levi adjungit:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 17:7et vocavit nomen loci illius, Tentatio, propter jurgium filiorum Israël, et quia tentaverunt Dominum, dicentes: Estne Dominus in nobis, an non?
Exodus 28:36Facies et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere cælatoris, Sanctum Domino. + 28.36 Facies et laminam, etc. ID., ibid., c. 7. Lamina aurea in fronte pontificis, etc., usque ad ut eamdem resurrexisse fateamur. Sanctum Domino, etc. ID. Quod in lamina sculpi jubetur, etc., usque ad quam reparavit sua passione. ID. Sanctum Domini auro sculptum in fronte portamus, etc., usque ad qui omnibus debent exemplum virtutis ostendere.
Leviticus 21:7Scortum et vile prostibulum non ducent uxorem, nec eam quæ repudiata est a marito: quia consecrati sunt Deo suo, + 21.7 Scortum, etc. Sacerdos quilibet, nam de summo postea dicet, quod non nisi virginem ducat uxorem. Quæ repudiata est, etc. Quia culpabilis invenitur, hanc non debet ducere sacerdos uxorem, nec prædicere ejus observantiam litteralem.
Numbers 20:13Hæc est aqua contradictionis, ubi jurgati sunt filii Israël contra Dominum, et sanctificatus est in eis. + 20.13 Hæc est aqua contradictionis, ubi jurgati filii, etc. AUG. Quod de aqua illa dictum est, etc., usque ad de ipso enim dicitur: In signum cui contradicetur, etc. Luc. 2..
Numbers 35:8Ipsæque urbes, quæ dabuntur de possessionibus filiorum Israël, ab his qui plus habent, plures auferentur: et qui minus, pauciores: singuli juxta mensuram hæreditatis suæ dabunt oppida Levitis.
Deuteronomy 8:16et cibavit te manna in solitudine, quod nescierunt patres tui. Et postquam afflixit ac probavit, ad extremum misertus est tui,