Numbers 20:4
Cur eduxistis ecclesiam Domini in solitudinem, ut et nos et nostra jumenta moriamur?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
3et versi in seditionem, dixerunt: Utinam periissemus inter fratres nostros coram Domino.
Cross References
Exodus 5:21et dixerunt ad eos: Videat Dominus et judicet, quoniam fœtere fecistis odorem nostrum coram Pharaone et servis ejus, et præbuistis ei gladium, ut occideret nos. + 5.21 Videat Dominus, etc. GREG. l. 29, Moral., cap. 14. Cum lux divina cor humanum illustrat, usque ad quasi fetere se in oculis Pharaonis dolet. Quoniam fetere, etc. ORIG. Hom. 3. Allegorice. Verum dicunt, quamvis nesciant, sicut Caiphas, qui ait: Expedit ut unus moriatur pro populo Joan. 18.; quid diceret nesciebat. Sicut enim Apostolus ait: Christi bonus odor sumus, aliis in vitam, aliis in mortem, ita propheticus sermo suavis odor est credentibus; dubiis vero et incredulis, et qui fatentur se populum Pharaonis, odor exsecrabilis efficitur. Ipse quoque Moses dicit Domino: Ex quo locutus sum cum Pharaone, afflixisti populum tuum; quia antequam sermo Dei audiatur, non est tribulatio, vel tentatio: sed ubi signum belli tuba prædicationis ostenderit, tribulationum pugna consurgit. Ex quo ergo loqui cœpit Moses et Aaron ad Pharaonem, affligitur populus Dei. Ex quo in animam tuam sermo Dei prolatus est, certamen intra te virtutibus contra vitia suscitatur, quæ prius intra te in pace durabant. Sed ubi facere cœpit sermo Dei cujusque discrimen, turbatio magna consurgit, et sine fœdere nascitur bellum: quia injustitia justitiæ non convenit, nec sobrietati ebrietas, vel veritati mendacium. Ideo non turbemur si videmur odor exsecrabilis Pharaoni. Exsecratio enim vitii dicitur virtus. Sed sicut stetit Moses ante Pharaonem, stemus et nos; non flectamur, succincti lumbos in veritate, et calceati pedes in præparatione Evangelii pacis Ephes. 6.. Stamus autem confidenter, Dominum deprecamur, ut statuat pedes nostros supra firmam petram, ne moveantur pedes nostri. Stemus autem, id est, obsistamus, secundum illud I Petr. 5: Cui resistite fortes in fide: ut cito conteratur Satanas sub pedibus nostris. Quanto enim nos constanter et fortiter stamus, tanto Pharao infirmius. Si autem infirmi vel dubii esse cœperimus, validior fiet. Cum enim elevaret Moses manus, vincebatur Amalec; cum quasi lassas dejiceret, invalescebat. Nos ergo in virtute crucis Christi extollamus brachia, et levemus in oratione sanctas manus, ut Dei auxilium mereamur. Hinc Jacobus ait: Resistite diabolo et fugiet a vobis Jac. 3.. Agamus ergo ut non solum fugiat, sed conteratur sub pedibus nostris exstinctus in profundo abyssi. Nos autem si recedamus de Ægypto vitiorum, fluctus sæculi tanquam iter solidum evadimus per Jesum Christum.
Exodus 16:3Dixeruntque filii Israël ad eos: Utinam mortui essemus per manum Domini in terra Ægypti, quando sedebamus super ollas carnium, et comedebamus panem in saturitate: cur eduxistis nos in desertum istud, ut occideretis omnem multitudinem fame? + 16.3 Sedebamus super ollas, etc. Greges ovium habebant et armenta boum, de quibus comedere poterant; sed desiderio piscium et avium, quibus Ægyptus abundat, æstuabant.
Numbers 11:5recordamur piscium quos comedebamus in Ægypto gratis: in mentem nobis veniunt cucumeres, et pepones, porrique, et cæpe, et allia. + 11.5 Pepones porrique. GREG., lib. XX Moral., cap. 19. Carnalium mentes pro amore sæculi, etc., usque ad ubi carnaliter gemant.
Numbers 16:13Numquid parum est tibi quod eduxisti nos de terra, quæ lacte et melle manabat, ut occideres in deserto, nisi et dominatus fueris nostri?
Psalms 106:21Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. 1
Acts 7:39Cui noluerunt obedire patres nostri: sed repulerunt, et aversi sunt cordibus suis in Ægyptum,