Numbers 21:1
Quod cum audisset Chananæus rex Arad, qui habitabat ad meridiem, venisse scilicet Israël per exploratorum viam, pugnavit contra illum, et victor existens, duxit ex eo prædam. + 21.1 Quod cum audisset. Audivit Chananæus quod venisset Isræl in locum exploratorum, ubi quondam offendit populus, inivit prælium, et captivum duxit Isræl. Rursumque in eodem loco pugnatur, ex voto victor vincitur, victi superant. In quo intelligitur, ut cum nos Dei auxilio destitutos invaserint hostes et captivaverint, non desperemus: potest enim fieri ut vincamus ubi victi sumus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
2At Israël voto se Domino obligans, ait: Si tradideris populum istum in manu mea, delebo urbes ejus.
Cross References
Numbers 14:45Descenditque Amalecites et Chananæus, qui habitabat in monte: et percutiens eos atque concidens, persecutus est eos usque Horma.
Deuteronomy 2:32Egressusque est Sehon obviam nobis cum omni populo suo ad prælium in Jasa.
Joshua 11:19Non fuit civitas quæ se traderet filiis Israël, præter Hevæum, qui habitabat in Gabaon: omnes enim bellando cepit. + 11.19 Non fuit. AUG., quæst. 17. Quæritur quomodo hoc verum sit, cum nec postea a tempore judicum nec regum omnes omnino illarum septem gentium civitates capere potuerint Hebræi? Sed aut sic intelligendum est quod ad nullam civitatem bellando accessit Jesus quam non ceperit, aut certe nulla earum capta, sed earum quæ in regionibus supra memoratis fuerunt. Enumeratæ sunt enim regiones in quibus fuerunt civitates de quibus facta est ista conclusio, et omnes cepit bello. ADAM., hom. 15. Et accepit Jesus omnes in bello qui exierant ad bellum, etc., usque ad cum opera eorum non facimus. AUG., quæst. 18 in Jos. Quia per Dominum factum est confortari cor eorum, etc., usque ad partim pugnando caperent.
Judges 1:16Filii autem Cinæi cognati Moysi ascenderunt de civitate palmarum cum filiis Juda, in desertum sortis ejus, quod est ad meridiem Arad, et habitaverunt cum eo.