The Bible Software
bible.softwareNumbersNumbers 21 › Numbers 21:33

Numbers 21:33

Verteruntque se, et ascenderunt per viam Basan, et occurrit eis Og, rex Basan, cum omni populo suo, pugnaturus in Edrai. + 21.33 Og rex Basan. ORIG. Ad Og regem Basan, etc., usque ad in nullo enim potest honestum esse quod turpe est.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they turned and went up by the way of Bashan: and Og the king of Bashan went out against them, he, and all his people, to the battle at Edrei.

In Context

32Misitque Moyses qui explorarent Jazer: cujus ceperunt viculos, et possederunt habitatores. + 21.32 Jazer, id est fortitudinem eorum. Fortissima scilicet hæreticorum dogmata dialectica arte constructa. Et possederunt. Ab errore convertendo et præcepta Domini docendo, ut de eorum. correctione et profectu cœlestem sibi patriam acquirerent.

34Dixitque Dominus ad Moysen: Ne timeas eum, quia in manu tua tradidi illum, et omnem populum ac terram ejus: faciesque illi sicut fecisti Sehon, regi Amorrhæorum habitatori Hesebon.

Read all of Numbers 21

Cross References

Deuteronomy 1:4postquam percussit Sehon regem Amorrhæorum, qui habitabat in Hesebon, et Og regem Basan, qui mansit in Astaroth, et in Edrai, + 1.4 Postquam percussit Sehon, etc. Notandum quod, interfectis duobus Amorrhæorum regibus, lex recapitulatur et populus instruitur, quia, remotis scandalis et superatis vitiorum turmis, competenter doctrinæ insistitur et fidei lumen digne desiderantibus aperitur. Debemus prius in nobis vitia occidere et sic mandata divina populis tradere. Sehon regem Amorrhæorum qui habitavit in Hesebon, etc. ISID. In his regibus, etc., usque ad sed foris manentes semper operibus insistant pravis.

Deuteronomy 3:1Itaque conversi ascendimus per iter Basan: egressusque est Og rex Basan in occursum nobis cum populo suo ad bellandum in Edrai. + 3.1 Itaque conversi. Ad Og, qui est rex Basan, nec legatos dignantur mittere, nec transitum per terram ejus petere: continuo confligunt cum eo, superantes eum et populum suum. Basan interpretatur turpitudo: merito ergo nec legati mittuntur ad gentem istam, nec transitus petitur; nullus enim transitus debet nobis esse, vel ascensus ad turpitudinem, quæ statim expugnanda, et omnino cavenda est. Og autem interpretatur conclusio; carnalia significat, quorum desiderio anima excluditur, et separatur a Deo. Adversus hæc sic est bellandum, ut nullum relinquatur vitium. Nullum enim oportet relinqui in regno turpitudinis; debent enim turpia resecari, ut honesta et religiosa possint ædificari. In regno Sehon vel Moab non hoc præcipitur. Forte enim ex illis aliquid nobis opus est, quo multiplex præsentis vitæ usus eget: alioquin deberemus exire de hoc mundo. De Basan vero, id est de turpitudine, nihil relinquimus, quia nihilo indigemus. Honestum etiam esse non potest, quod turpe est.

Deuteronomy 29:7Et venistis ad hunc locum: egressusque est Sehon rex Hesebon, et Og rex Basan, occurrentes nobis ad pugnam. Et percussimus eos,

Joshua 9:10et duobus regibus Amorrhæorum qui fuerunt trans Jordanem, Sehon regi Hesebon, et Og regi Basan, qui erat in Astaroth:

Joshua 13:12omne regnum Og in Basan, qui regnavit in Astaroth et Edrai, ipse fuit de reliquiis Raphaim: percussitque eos Moyses, atque delevit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Numbers 21:33

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Numbers 21:32Numbers 21Numbers 21:34 →