Deuteronomii 3:1
Itaque conversi ascendimus per iter Basan: egressusque est Og rex Basan in occursum nobis cum populo suo ad bellandum in Edrai. + 3.1 Itaque conversi. Ad Og, qui est rex Basan, nec legatos dignantur mittere, nec transitum per terram ejus petere: continuo confligunt cum eo, superantes eum et populum suum. Basan interpretatur turpitudo: merito ergo nec legati mittuntur ad gentem istam, nec transitus petitur; nullus enim transitus debet nobis esse, vel ascensus ad turpitudinem, quæ statim expugnanda, et omnino cavenda est. Og autem interpretatur conclusio; carnalia significat, quorum desiderio anima excluditur, et separatur a Deo. Adversus hæc sic est bellandum, ut nullum relinquatur vitium. Nullum enim oportet relinqui in regno turpitudinis; debent enim turpia resecari, ut honesta et religiosa possint ædificari. In regno Sehon vel Moab non hoc præcipitur. Forte enim ex illis aliquid nobis opus est, quo multiplex præsentis vitæ usus eget: alioquin deberemus exire de hoc mundo. De Basan vero, id est de turpitudine, nihil relinquimus, quia nihilo indigemus. Honestum etiam esse non potest, quod turpe est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 21:33Verteruntque se, et ascenderunt per viam Basan, et occurrit eis Og, rex Basan, cum omni populo suo, pugnaturus in Edrai. + 21.33 Og rex Basan. ORIG. Ad Og regem Basan, etc., usque ad in nullo enim potest honestum esse quod turpe est.
Deuteronomy 1:4postquam percussit Sehon regem Amorrhæorum, qui habitabat in Hesebon, et Og regem Basan, qui mansit in Astaroth, et in Edrai, + 1.4 Postquam percussit Sehon, etc. Notandum quod, interfectis duobus Amorrhæorum regibus, lex recapitulatur et populus instruitur, quia, remotis scandalis et superatis vitiorum turmis, competenter doctrinæ insistitur et fidei lumen digne desiderantibus aperitur. Debemus prius in nobis vitia occidere et sic mandata divina populis tradere. Sehon regem Amorrhæorum qui habitavit in Hesebon, etc. ISID. In his regibus, etc., usque ad sed foris manentes semper operibus insistant pravis.
Deuteronomy 4:47possederunt terram ejus, et terram Og regis Basan, duorum regum Amorrhæorum, qui erant trans Jordanem ad solis ortum:
Deuteronomy 31:4Facietque Dominus eis sicut fecit Sehon et Og regibus Amorrhæorum, et terræ eorum, delebitque eos.
Joshua 12:1Hi sunt reges, quos percusserunt filii Israël, et possederunt terram eorum trans Jordanem ad solis ortum, a torrente Arnon usque ad montem Hermon, et omnem orientalem plagam, quæ respicit solitudinem. + 12.1 HIER., de Loc. Hebr. Astaroth Carnaim, terra gigantum, quondam, in supercilio Sodomorum quos interfecit Chodorlaomor. Sunt hodieque duo castella in Batanea hoc vocabulo, novem inter se milliaribus separata. Edrai, ubi interfectus est Og rex Basan, gigas. Nunc autem est Adara, insignis civitas Arabiæ, vigesimo quarto lapide ab Osdra. Esebon civitas Sehon regis Amorrhæorum, in terra Galaad: quæ cum fuisset ante Moabitarum, ab Amorrhæis belli jure possessa est. Salecha civitas regis Og, in regione Basanitide. Machati urbs Amorrhæorum super Jordanem, juxta montem Ermon. Jarimuth civitas quam subvertit Jesus, in tribu Juda, quarto distans ab Eleutheropoli lapide, juxta villam Eschaol. Lachis in tribu Juda. Meminit hujus Isaias et Jeremias, et nunc est villa in septimo milliario ab Eleutheropoli. Erma fuit in sorte Simeon, sive Juda, etc.
Joshua 13:30cujus hoc principium est: a Manaim universam Basan, et cuncta regna Og regis Basan, omnesque vicos Jair, qui sunt in Basan, sexaginta oppida: