The Bible Software
bible.softwareNumbersNumbers 22 › Numbers 22:29

Numbers 22:29

Respondit Balaam: Quia commeruisti, et illusisti mihi: utinam haberem gladium, ut te percuterem ! + 22.29 Respondit. Nimirum tanta cupiditate plenus ferebatur, ut nec tanti monstri miraculo terreretur, et responderit quasi ad hominem loquens; cum Deus non asinæ animam, in rationalem naturam vertisset; sed quod illi placuerat ex illa sonare fecisset ad illius vesaniam cohibendam; illud forte præfigurans: Quia stulta mundi elegit Deus, ut confunderet sapientes, pro spirituali et vero Isræl.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Balaam said unto the ass, Because thou hast mocked me: I would there were a sword in mine hand, for now would I kill thee.

In Context

28Aperuitque Dominus os asinæ, et locuta est: Quid feci tibi? cur percutis me ecce jam tertio? + 22.28 Aperuitque. Ut arguatur per eam Balaam, et mutæ pecudis vocibus confutetur, qui divinus videbatur et sapiens. Et locuta est. ISID. Asina cui Balaam sedet, angelum videt, et loquitur; id est bruta Gentilitas, quam quondam Balaam, id est, seductor idololatriæ, quasi brutum animal et nulla ratione renitens, quo voluit errore substravit; sed ista angelum vidit quem homo videre non potuit, et vidit, et detulit, et locuta est; ut agnosceremus sub adventu magni angeli, illam gentilem plebem mutata duritie stoliditatisque natura solutis Deo linguis locuturam. ORIG. hom. 14. Asina cui Balaam sedebat, etc., usque ad major autem his charitas, quæ sola nunquam cadit.

30Dixit asina: Nonne animal tuum sum, cui semper sedere consuevisti usque in præsentem diem? dic quid simile umquam fecerim tibi. At ille ait: Numquam.

Read all of Numbers 22

Cross References

Proverbs 12:10Novit justus jumentorum suorum animas; viscera autem impiorum crudelia. + 12.10 Novit, id est compatitur hebetudini ac fragilitati proximorum sibi commissorum. Viscera autem impiorum crudelia, qui non compatiuntur subditis; sed sicut Dominus ait: Percutiunt pueros et ancillas, dicentes: Moram facit Dominus meus venire.

Ecclesiastes 9:3[Hoc est pessimum inter omnia quæ sub sole fiunt: quia eadem cunctis eveniunt. Unde et corda filiorum hominum implentur malitia et contemptu in vita sua, et post hæc ad inferos deducentur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Numbers 22:29

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Numbers 22:28Numbers 22Numbers 22:30 →