Numbers 22:28
Aperuitque Dominus os asinæ, et locuta est: Quid feci tibi? cur percutis me ecce jam tertio? + 22.28 Aperuitque. Ut arguatur per eam Balaam, et mutæ pecudis vocibus confutetur, qui divinus videbatur et sapiens. Et locuta est. ISID. Asina cui Balaam sedet, angelum videt, et loquitur; id est bruta Gentilitas, quam quondam Balaam, id est, seductor idololatriæ, quasi brutum animal et nulla ratione renitens, quo voluit errore substravit; sed ista angelum vidit quem homo videre non potuit, et vidit, et detulit, et locuta est; ut agnosceremus sub adventu magni angeli, illam gentilem plebem mutata duritie stoliditatisque natura solutis Deo linguis locuturam. ORIG. hom. 14. Asina cui Balaam sedebat, etc., usque ad major autem his charitas, quæ sola nunquam cadit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 4:11Dixit Dominus ad eum: Quis fecit os hominis? aut quis fabricatus est mutum et surdum, videntem et cæcum? nonne ego? + 4.11 Quis fecit os hominis? etc. AUG., Quæst. 8. Sunt qui Deo calumnientur, vel potius Scripturæ Veteris Testamenti quia dixit Deus quod fecerit mutum. Quid ergo dicunt de Christo aperte dicente Joan. 10: Ego veni, ut qui non vident videant; et qui vident, cæci fiant. Quis autem nisi insciens crediderit aliquid homini secundum vitia corporalia posse accidere quod Deus nolit? Sed eum juste totum velle nemo ambigit.
Romans 8:22Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit, et parturit usque adhuc. + 8.22 Omnis creatura. AUG. Homo. Omnis creatura est vel corporalis, etc., usque ad etsi non in omnibus hominibus. Omnis creatura. AMBR. Omnia elementa cum labore sua explent officia, quod est nostri causa: unde quiescent nobis assumptis; et ideo diligenter nos paremus. Ingemiscit. Semper in hoc nova est, quod notatur per inchoativum verbum, et pro desiderio patriæ cœlestis. Parturit. Id est dolet. Usque adhuc. AUG. Quia etsi aliquis in sinu Abrahæ dolere destitit, tamen adhuc in his qui nondum sunt liberati, omnis creatura ingemiscit.
2 Peter 2:16correptionem vero habuit suæ vesaniæ: subjugale mutum animal, hominis voce loquens, prohibuit prophetæ insipientiam.