Numbers 22:37
Dixitque ad Balaam: Misi nuntios ut vocarent te: cur non statim venisti ad me? an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 24:11revertere ad locum tuum. Decreveram quidem magnifice honorare te, sed Dominus privavit te honore disposito. + 24.11 Dominus privavit te honore disposito. Ostendit Dominus quia etiam Balac intellexit non jam dæmonum ministerio decipi Balaam, sed Dei virtute ad meliora transferri.
Matthew 4:8Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde: et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum, + 4.8 Iterum assumpsit. Hæc tentatio ordine præcessit, sed narratur præpostero, secundum quod factum est Adæ. Ostendit, etc. Non quod visum ejus qui omnia videt ampliaverit, sed vanitatem mundanæ pompæ quam amabat, quasi speciosam, etc., usque ad Non quod eam concupiscentiæ oculo intueretur sicut nos, sed sic hæc ostensio fuit in mente, sicut medici vident morbos sine læsione.
John 5:44Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quæ a solo Deo est, non quæritis?