Numbers 22:38
Cui ille respondit: Ecce adsum: numquid loqui potero aliud, nisi quod Deus posuerit in ore meo? + 22.38 Ecce adsum: Nunquid aliud loqui potero nisi quod Deus, etc. ORIG., hom. 15. Balaam in Scripturis nunc vituperabilis, nunc laudabilis ponitur, etc., usque ad Balaam, illuminatus ab illo Lucifero de quo dicitur: Et quomodo cecidit Lucifer qui mane oriebatur? Isa. 14.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
39Perrexerunt ergo simul, et venerunt in urbem, quæ in extremis regni ejus finibus erat.
Cross References
Numbers 22:18Respondit Balaam: Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero immutare verbum Domini Dei mei, ut vel plus, vel minus loquar. + 22.18 Si dederit mihi Balac, etc. AUG., quæst. 48. Quod ait Balam iterum ad se missis honoratioribus nuntiis, etc., usque ad unde Secuti viam Balaam filii Beor, qui mercedem iniquitatis dilexit.
Numbers 23:26Et ille ait: Nonne dixi tibi quod quidquid mihi Deus imperaret, hoc facerem?
1 Kings 22:14Cui Michæas ait: Vivit Dominus, quia quodcumque dixerit mihi Dominus, hoc loquar.
2 Chronicles 18:13Cui respondit Michæas: Vivit Dominus, quia quodcumque dixerit mihi Deus meus, hoc loquar.
Psalms 76:10aut obliviscetur misereri Deus? aut continebit in ira sua misericordias suas? + 76.10 Aut obliviscetur misereri Deus. AUG. In alio modo, non est misericordia, nisi Deus eam donet: et ipse erit sine ea. Rivus currit, fons siccatus est. 1
Isaiah 44:25irrita faciens signa divinorum, et ariolos in furorem vertens; convertens sapientes retrorsum, et scientiam eorum stultam faciens;