The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 4 › Matthew 4:8

Matthew 4:8

Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde: et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum, + 4.8 Iterum assumpsit. Hæc tentatio ordine præcessit, sed narratur præpostero, secundum quod factum est Adæ. Ostendit, etc. Non quod visum ejus qui omnia videt ampliaverit, sed vanitatem mundanæ pompæ quam amabat, quasi speciosam, etc., usque ad Non quod eam concupiscentiæ oculo intueretur sicut nos, sed sic hæc ostensio fuit in mente, sicut medici vident morbos sine læsione.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Again, the devil taketh him up into an exceeding high mountain, and sheweth him all the kingdoms of the world, and the glory of them;

In Context

7Ait illi Jesus: Rursum scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum.

9et dixit ei: Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me. + 4.9 Hæc omnia tibi dabo. Hæc de arrogantia dicit: non quod totus mundus suus sit. A principio quod Dei erat ut sibi usurparet diabolus laboravit: unde ut in eis coleretur, idola invenit. In his tribus notantur gula, avaritia, superbia. RAB. Lucas avaritiam mediam ponit, ultimam superbiam, etc., usque ad in his tribus omnia genera tentationum comprehenduntur.

Read all of Matthew 4

Cross References

Esther 5:11et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum, filiorumque turbam, et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex elevasset.

Daniel 4:30Eadem hora sermo completus est super Nabuchodonosor, et ex hominibus abjectus est, et fœnum ut bos comedit, et rore cæli corpus ejus infectum est, donec capilli ejus in similitudinem aquilarum crescerent, et ungues ejus quasi avium.

Matthew 16:26Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? + 16.26 Quid enim prodest. Ecclesia habet tempus persecutionis: habet et tempus pacis. Hæc tempora designat in præceptis. Nam tempore persecutionis ponenda est anima, et tempore pacis frangenda sunt terrena desideria. Aut quam, etc. Nec lucra, nec timor, nec aliquid aliud retrahat a salute: quia quam commutationem dabit homo, etc. Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo Psal. 115.. Vel nihil terrenum pro anima perdita poterit homo dare.

Hebrews 11:24Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiæ Pharaonis,

1 John 2:15Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo: + 2.15 Nolite diligere mundum. Utimini mundo ad necessitatem, sed non diligite ad superfluitatem. Et carnis curam ne feceritis in desideriis. Nolite diligere mundum. Unum cor duos sibi adversarios amores non capit. Radicati in charitate, super hanc radicem nihil ædificetis, nisi quod convenit charitati, quia non potestis duobus dominis servire. Sicut dilectio Dei fons omnium virtutum, ita dilectio mundi omnium vitiorum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 4:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 4:7Matthew 4Matthew 4:9 →